Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Franciscus Petrarca
Africa

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 12
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBERSECUNDUS


 

[12] Talibus intentum pater arripit atque benigne:

 

"Tempus" ait "caelo descendere. Gratia paucis

 

Huc venisse fuit: patienter abire decorum est."

 

"Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit

5

"Pauca mihi dubio? certumque remitte futuri.

 

"O nate, exigui solatia temporis" infit

 

"Exigis. Ambiguae subito tibi somnia noctis

 

Omniaque implicitae vanescent visa quietis:

 

Si qua animo memori vestigia forte manebunt,

10

Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis.

 

Sed nequeo sprevisse preces. Dic, nate, quod angit

 

Te magis; et brevibus celeri te subtrahe Phoebo.

 

"O genitor, si nota tibi divina voluntas,

 

Sique tibi ante oculos venturum est cernere tempus,

15

Scire velim quid Fata parent. Nam bella videmus

 

Aspera terribili Latium quassantia motu.

 

Hannibal in foribus stat perfidus. Omnia retro

 

Versa cadunt. Nostro pinguescunt arva cruore.

 

Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti

20

Imperii tam magna duo cecidistis eodem

 

Tempore; tuncque Italis raptus regionibus est sol,

 

Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina.

 

Quid superest? dominam quis nunc manet exitus Urbem?

 

Corruet, an stabit? Quodsi frustra arma movemus,

25

Exime tot curas animo tantosque labores:

 

Somnum redde oculis et membris redde quietem.

 

Nam mihi si, cogente Deo, patriaeque cadendum est,

 

Quid iuvat obniti contra Fatoque prementi

 

Humanas afferre manus? Moriamur inermes!

30

Vivat et in toto regnet ferus Hannibal orbe!"

 

Non tulit indignantem animo pater optimus: "Immo,

 

Immo" ait "armato latronem pellere luscum

 

Finibus Ausoniae dabitur. Discedet iniquo

 

Inde animo, metuetque alienam linquere terram

35

Sanguinis ac praedae sitiens, at maesta suorum

 

Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo

 

Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget

 

Litora, funesto veritus confligere campo

 

Congressus volet ante tuos. Tu furta caveto

40

Insidiasque viri. Doceant te dira duorum

 

Funera barbarico confecta ferociter astu.

 

I tamen atque hostis crudelem conspice vultum

 

Et dictis intende aurem cautusque vigilque

 

Insidiosa senis versuti percipe verba.

45

Si renuis retrahisque pedem, mihi crede, per orbem

 

Aut timidus videare aliis aut forte superbus.

 

Ille quidem varia tentabit flectere mentem

 

Arte dolisque novis, dulcem per singula pacem,

 

Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem,

50

Unicus eversor pacis. Firmissime, persta

 

Propositumque tene. Nil de patriaeque tuaque

 

Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram

 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License