Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Franciscus Petrarca
Africa

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 18
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[18] Per nitidumconducititer. Iam pronacadentis


 

Calcabant convexa poli, gradibusque suprema

330

Linquebant levibus. Qui lumine terga feriret

 

Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum,

 

Atlantisque ruens de vertice plena propinqui

 

Cynthia conspecti splendebat imagine fratris.

 

Hic iterum genitor sacro veneranda resolvit

335

Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus

 

Captus et aeternos tenuerunt astra meatus.

 

"Nate, prioris" ait "solamen et optima vitae

 

Pars mihi, qui laeto cumulas nunc gaudia caelo,

 

Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus

340

Mortalem videar mihi me felicior ipso,

 

Huc aures intende pias et pectora veri

 

Plena refer. Mora nostra brevis, namque invida noctis

 

Umbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra.

 

Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt;

345

Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde

 

Vir etenim sperare potest populusve quod alma

 

Roma nequit? Facili labuntur saecula passu:

 

Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra,

 

Umbra estis pulvisque levis vel in aethere fumus

350

Exiguus, quem ventus agat. Quo sanguine parta

 

Gloria? quo tanti mundo fugiente labores?

 

Stare quidem vultis, sed enim rapidissima caeli

 

Vos fuga praecipitat. Cernis quam parva pudendi

 

Imperii pateant circum confinia nostri?

355

Haec tamen heu quanto nobis extenta labore!

 

Nunc quoque quam multo vobis servanda periclo!

 

Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni

 

Paenitet incepti: totius sola sit orbis

 

Roma caput, terris dominetur sola subactis.

360

Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum

 

Invenis? Angustis arctatus finibus orbis

 

Insula parva situ est, curvis quam flexibus ambit

 

Oceanus, viden ut parvus cognomine magno?

 

Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes,

365

Multa tenent silvae; pars rupibus hispida torpet,

 

Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore,

 

Serpentumque domos calidis tegit aestus harenis.

 

Utque simul totum videas, huc lumina volve.

 

Verticibus caeli adversos atque alta tenentes

370

Cernis stare polos, subiectaque cuncta duobus

 

Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa

 

Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic

 

Quod victum praestare queat. Qua semita solis

 

Latior, obliquusque vagis it circulus astris,

375

Ignibus arva rubent, mediusque exaestuat ingens

 

Pontus et ardorem male caeli temperat humor

 

Subditus. Huc olim prisci finxere poetae

 

Convenisse deos, potuque ciboque refectos

 

Aethiopum cum rege gravis duxisse sub umbra

380

Atlantis placidam tranquillo numine noctem:

 

Quod fictum est ideo quia numina magna putabant

 

Sidera, quae liquidis primum vescuntur in undis,

 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License