Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Franciscus Petrarca
Africa

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 20
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[20]Magnageris, maiorageres, immensaquevictor


 

Conficies tu bella manu et dignissima fama:

440

Res multis laudata quidem laudandaque multis.

 

Cernere nam videor genitum post saecula multa

 

Finibus Etruscis iuvenem qui gesta renarret,

 

Nate, tua et nobis veniat velut Ennius alter.

 

Carus uterque mihi, studio memorandus uterque:

445

Iste rudes Latio duro modulamine Musas

 

Intulit; ille autem fugientes carmine sistet;

 

Et nostros vario cantabit uterque labores

 

Eloquio, nobisque brevem producere vitam

 

Contendet; verum multo mihi carior ille est

450

Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus.

 

In quod eum studium non vis pretiumve movebit,

 

Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri;

 

Magnarum sed sola quidem admiratio rerum,

 

Solus amor veri. Sed quid tamen omnia prosunt?

455

Iam sua mors libris aderit; mortalia namque

 

Esse decet quaecumque labor mortalis inani

 

Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum

 

Progenies servare velit, senioque nocenti

 

Vim facere ac rapido vigilans obsistere saeclo,

460

Non valeat, tam multa vetant; fatalia terris

 

Diluvia et populos violentior aestus adurens,

 

Et pestes rerum variae caelique marisque,

 

Bellorumque furor toto nihil orbe quietum

 

Stare sinens. Libris autem morientibus ipse

465

Occumbes etiam; sic mors tibi tertia restat.

 

Quot modo in extremo claros Oriente vel Austro

 

Esse viros reris? tamen ad vos mittere nomen

 

Non potuere suum. Quot prima aetate fuisse

 

Illustres famamque ausos sperare perennem,

470

Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque

 

Estis in angusto positi. Quae cuncta videntem

 

Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane

 

Viderit in terris quo te sermone loquatur.

 

Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur

475

Te docilem, humanum, iubeo, contemne favorem,

 

Neve ibi tantarum rerum spem pone tuarum.

 

Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus.

 

Gloria si fuerit studiorum meta tuorum,

 

Pervenies equidem, sed non mansurus, ad illam.

480

Praemia sin autem caelo tua, nate, reponis,

 

Quo semper potiaris habes sine fine beatus

 

Et sine mensura. Quod si dulcedine famae

 

Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis,

 

Quod praeclara tuo stat gloria fixa labori

485

Polliceor: veniet pretium tibi, nate, quod optas;

 

Illa vel invitum, fugias licet, illa sequetur.

 

Ut sub sole vagum comitatur corporis umbra

 

Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa

 

Flectitur et stat, si steteris; sic Fama volentem

490

Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum

 

Dixeris arenti gradientem in pulvere, ut umbram

 

Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est

 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License