Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Franciscus Petrarca
Africa

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 21
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[21] Qui teritaetatemfrustracorpusquefatigat,

 

Aut animum curis onerat, nihil inde reposcens

495

Ni laudem et vanos populi per compita ventos.

 

Quaenam igitur, quaeres, mea sit sententia. Dicam.

 

Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum

 

Umbra sequatur iter; Virtutis amore laboret

 

Hic alius, caelumque sibi sit terminus, et non

500

Gloria, quae meritos sequitur, vel spreta, labores.

 

Ergo age, nate, viam, tibi quam super ardua monstro,

 

Ingredere, aut potius coeptum ne desere callem.

 

Publica res duce te vigeat, victrixque supremo

 

Cardine Fortunae sedeat. Spectabit ab astris

505

Quicquid ages placidus rex cuncta tegentis Olympi,

 

Laetus honore tuo, sed nullo laetior actu

 

Quam quod te patriae baculum superesse labanti

 

Nomen et hoc merito Scipionis habere videbit,

 

Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt.

510

Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti:

 

Post studium recti patriaeque parentis amorem

 

Proxima de caris tibi cura supersit amicis.

 

Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus

 

Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti.

515

Rebus in humanis nil dulcius experiere

 

Alterno convictu et fido pectore amici.

 

Est equidem ex multis tibi nunc certissimus unus

 

Laelius. Arcani sit conscius atque minister

 

Ille tui, regat affectus pectusque profundum

520

Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo

 

Laelius alter erit domui claroque nepoti

 

Carus et eximio pariter coniunctus amore.

 

Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum

 

Laelius et Scipio celebrabitur inter amicos

525

Quos tulit extrema veniens ab origine mundus,

 

Cum duo sint paria et longo distantia tractu.

 

Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum

 

Despice plebeium, quoniam de plebe verendi

 

Surrexere viri, quos nobilioribus aequos

530

Viva tulit Virtus animusque parentibus impar."

 

Dixerat. Ille autem: "Tua per vestigia quamquam

 

Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori

 

Defuerim, tamen admonitus vigilantior ibo

 

Quo me, sancte, vocas, genitor. Sed mu1ta monentem

535

Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror".

 

Maestior ille equidem: "Tua te, dulcissime, virtus

 

Aspera cuncta pati doceat. Quid Fata reservent

 

Ultima praeclaro malis nescire labori.

 

Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque -

540

Experiare licet, facili contentus abito

 

Vindicta. Non arma tibi, non castra movenda,

 

Etsi forte queas. Praestat quamcumque subire

 

Fortunam: patriam servatam perdere noli

 

Et meritum vastare tuum. Fugat illa? recede.

545

Non revocat? persta. Sed praeclarissimus exul

 

Viventi illatum moriens ulciscere verbo

 

Dedecus, et patriae cineres atque ossa negato,

 

Ingratamque voca, memorique inscribe sepulcro.

 

Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra.

550

Iamque vetor traxisse moras. Memor ergo parentis,

 

Nate, vale, et mitis surgentem dirige fratrem;

 

Isque viam post te tua per vestigia servet.

 

Dixit et aequavit fugientia sidera cursu.

 

Interea lux orta super tentoria fulsit

555

Irrupitque ducis durum rubicunda cubile.

 

Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo

 

Attonitum subito somnusque paterque reliquit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License