Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Franciscus Petrarca Africa IntraText CT - Text |
|
|
50 |
Liberior: Troiamque ideo canit ille ruentem, |
|
|
Ille refert Thebas iuvenemque occultat Achillem, |
|
|
Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet. |
|
|
Ipse ego non nostri referam modo temporis acta, |
|
|
Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros |
|
55 |
Eruere est animus nimiasque retundere vires. |
|
|
At semper te corde gerens properansque reverti, |
|
|
Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta |
|
|
Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant; |
|
|
Sed tremui, me teque videns atque omnia librans. |
|
60 |
Ingenium tentare libet, si forte secundis |
|
|
Cesserit auspiciis; solidis tunc viribus alta |
|
|
Aggrediar, namque ipse aderis, meque ampla videbit |
|
|
Inclita Parthenope redeuntem ad moenia rursus |
|
|
Et Romana iterum referentem serta poetam. |
|
65 |
Nunc teneras frondes humili de stipite vulsi, |
|
|
Scipiade egregio primos comitante paratus: |
|
|
Tunc validos carpam ramos; tu nempe iuvabis |
|
|
Materia, generose, tua, calamumque labantem |
|
|
Firmabis, meritumque decus continget amanti |
|
70 |
Altera temporibus pulcherrima laurea nostris. |
|
|
Quae tantis sit causa malis, quae cladis origo |
|
|
Quaeritur: unde animi, quis tot tolerare coegit |
|
|
Dura pererrato validas furor aequore gentes, |
|
|
Europamque dedit Libyae Libyamque rebellem |
|
75 |
Europae, alterno vastandas turbine terras. |
|
|
Ac mihi causa quidem studii non indiga longi |
|
|
Occurrit radix cunctorum infecta malorum |
|
|
Invidia (unde oriens extrema ab origine mors est), |
|
|
Atque aliena videns tristi dolor omnia vultu |
|
80 |
Prospera. Non potuit florentem cernere Romam |
|
|
Aemula Carthago. Surgenti inviderat urbi; |
|
|
Sed gravius tulit inde parem; mox viribus auctam |
|
|
Vidit et imperio dominae parere potentis |
|
|
Ac leges audire novas et ferre tributum |
|
85 |
Edidicit, tacitis intus sed plena querelis, |
|
|
Plena minis. Frenum funesta superbia tandem |
|
|
Compulit excutere et clades geminare receptas. |
|
|
Angebant dolor atque pudor servilia passos |
|
|
Multa viros, animisque incesserat addita duris |
|
90 |
Tristis avaritia et nunquam satiabile votum. |
|
|
Permixtae spes amborum optatumque duobus |
|
|
Imperium populis: dignus sibi quisque videri |
|
|
Omnia cui subsint, totus cui pareat orbis. |
|
|
Praeterea damnumque recens iniuriaque atrox |
|
95 |
Insula Sardiniae amissa et Trinacria rapta |
|
|
Atque Hispania nimis populo confinis utrique, |
|
|
Omnibus exposita insidiis, aptissima praedae |
|
|
Terra tot infandos longum passura labores, |
|
|
Haud aliter quam cum medio deprensa luporum |
|
100 |
Pinguis ovis nunc huc rabidis, nunc dentibus illuc |
|
|
Volvitur inque tremens partes discerpitur omnis |
|
|
Bellantum proprioque madens resupina cruore. |
|
|
Accessit situs ipse loci: Natura locavit |
|
|
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |