Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Franciscus Petrarca Africa IntraText CT - Text |
|
|
325 |
Et mors una fuit. Locus idem corpora servat |
|
|
Amborum ac cineres. Huc tempus ferme sub unum |
|
|
Venimus. Hic nobis nulla est iam cura vetusti |
|
|
Carceris: ex alto sparsos contemnimus artus. |
|
|
Odimus et laqueos et vincula nota timemus, |
|
330 |
Libertatis onus. Quod nunc sumus, illud amamus." |
|
|
Ille autem illacrimans: "Tua me, tua, care, profundo |
|
|
Corde premit pietas, genitor. Sed mollis inersque |
|
|
Ultio verborum semper fuit, optima rerum. |
|
|
Dic tamen hoc, o sancte parens: an vivere fratrem |
|
335 |
Teque putem atque alios, quos pridem Roma sepultos |
|
|
Defunctosque vocat?" Lente pater ipse loquentem |
|
|
Risit, et "O quanta, miseri, sub nube iacetis! |
|
|
Humanumque genus quanta caligine veri |
|
|
Volvitur! Haec" inquit "sola est certissima vita. |
|
340 |
Vestra autem mors est, quam vitam dicitis. At tu |
|
|
Aspice germanum. Viden ut contemptor acerbae |
|
|
Mortis eat? Viden indomitum sub pectore robur |
|
|
Et vivum decus et flammantia lumina fronti? |
|
|
Quin etiam a tergo generosum respicis agmen? |
|
345 |
Hos mihi defunctos audebit dicere quisquam? |
|
|
Et tamen egregios humani sorte tributi |
|
|
Efflavere animos ac debita corpora terrae |
|
|
Liquerunt. Cernis nitido venientia contra |
|
|
Per purum radiare diem laeta agmina vultu?" |
|
350 |
"Imo" ait "eximie; nec quicquam dulcius unquam |
|
|
Hos vidisse oculos memini. Sed nomina nosse |
|
|
Est animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit; |
|
|
Per superos ipsumque Iovem, Solemque videntem |
|
|
Omnia, per Phrygios, si qua est ea cura, Penates, |
|
355 |
Per si quid patriae venit huc dulcedinis, oro. |
|
|
Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine novi, |
|
|
Et mores habitusque virum gressumque; |
|
|
Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor: |
|
|
Vidi etenim et patria nuper conviximus urbe." |
|
360 |
"Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit |
|
|
Punica. Periit congressus iniquo |
|
|
Credulus aetate heu! nimium Marcellus in illa: |
|
|
Iste memor finis lateri latus admovet ultro |
|
|
Nobiscumve libens caelo spatiatur in amplo. |
|
365 |
Crispinus longe sequitur, quem providus uno |
|
|
Absumpsisse die tentaverat hostis; at illum |
|
|
Languida dilatae tribuerunt vulnera morti. |
|
|
Alter ibi cecidit moriens, ubi furta latebant; |
|
|
Inde levis recte penetrans huc spiritus, illic |
|
370 |
Frigida carnifici dimisit membra cruento. |
|
|
En Fabium! caelo maiestas maxima tanti |
|
|
Nominis et rerum iubet habitare sereno. |
|
|
Cerne ducem quantum! Licet hic cunctator ab omni |
|
|
Dictus erat populo, tamen ingens gloria tardis |
|
375 |
Debita consiliis viget. Hunc non flamma non ensis |
|
|
Eripuit Latio, sed dum magis arma premebant |
|
|
Punica, tranquillum tulit hunc annosa senectus. |
|
|
Sed magis ardentemque animis pugnasque frementem |
|
|
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |