Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Franciscus Petrarca Africa IntraText CT - Text |
|
|
435 |
Illic me Romana manent modo signa, ducemque |
|
|
Expectant. Rapidum hoc tandem stat limite bellum." |
|
|
Suscipit amplexu iuvenem placidissimus heros, |
|
|
Atque ita: "Si iussu superum mortalia caelo |
|
|
Membra vehis - nec enim tam magni muneris auctor |
|
440 |
Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni |
|
|
Eximiumque decus -, quam de te concipiam spem |
|
|
Dictu difficile est, cui tantam numina vivo |
|
|
Concessere viam. Nam ni divinus inesset |
|
|
Spiritus, haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset, |
|
445 |
Quae faciles dispensat opes: arcana videre |
|
|
Caelica, venturos longe praenoscere casus, |
|
|
Et fatum praescire suum, spectare beatas |
|
|
Has animas subterque pedes radiantia solis |
|
|
Lumina et adversos tam vastis tractibus axes; |
|
450 |
Haec nunquam Fortuna dabit, quia cuncta potenti |
|
|
Sunt servata Deo. Qui si te lumine tanto |
|
|
Illustrat, quonam te alii dignentur honore? |
|
|
Non ergo immerito: fractos passimque iacentes |
|
|
Hesperiae campis totiens despeximus hostes, |
|
455 |
Vidimus et nostrae vindictam mortis; ab illa |
|
|
Egregiae pietatis habes per saecula famam. |
|
|
Quidlibet hinc aude mecum; nam protinus aurem |
|
|
Invenis atque animum vacuum. Quin ocius ergo |
|
|
Ingredimur fandoque brevem consumimus horam?" |
|
460 |
"Dic" ait is "si vita manet post busta, quod almus |
|
|
Testatur genitor, sique haec est vera perennis, |
|
|
Nostra autem morti similis, quid demoror ultra |
|
|
In terris? quin huc potius, quacumque licebit, |
|
|
Evolat assurgens animus tellure relicta?" |
|
465 |
"Non bene sentis" ait: "Deus hoc Naturaque sanxit |
|
|
Legibus aeternis, hominem statione manere |
|
|
Corporis, edicto donec revocetur aperto. |
|
|
Non igitur properare decet, sed ferre modeste |
|
|
Quantulacumque brevis superant incommoda vitae, |
|
470 |
Ne iussum sprevisse Dei videare, quod ista |
|
|
Sunt geniti sub lege homines, ut regna tenerent |
|
|
Infima, namque illis custodia credita terrae |
|
|
Et rerum quas terra vehit pelagusque profundum. |
|
|
Ergo tibi cunctisque bonis servandus in ista est |
|
475 |
Carne animus propriamque vetandus linquere sedem, |
|
|
Nobilibus curis studioque et amore videndi |
|
|
Promineat ni forte foras corpusque relinquat |
|
|
Ac longe fugiat sensus seque ingerat astris. |
|
|
Hic decet egregios animos, hic exitus est quem |
|
480 |
Divini fecere viri meliora sequentes. |
|
|
Sed dum membra vigent - brevis est mora -, suscipe nostri |
|
|
Consilii quid summa velit. Tu sacra fidemque |
|
|
Iustitiamque cole. Pietas sit pectoris hospes |
|
|
Sancta tui morumque comes, quae debita virtus |
|
485 |
Magna patri, patriae maior, sed maxima summo |
|
|
Ac perfecta Deo; quibus exornata profecto |
|
|
Vita via in caelum est, quae nos huc tramite recto |
|
|
Tunc revehat cum summa dies exemerit istud |
|
|
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |