| |
[10] Carnis onus puraeque animam transmiserit aurae.
490
|
Hoc etiam
monuisse velim, nil gratius illi,
|
|
Qui caelum
terrasque regit, dominoque patrique,
|
|
Actibus ex
nostris, quam iustis legibus urbes
|
|
Conciliumque
hominum sociatum nexibus aequis.
|
|
Quisquis enim
ingenio patriam seu viribus alte
|
495
|
Sustulerit sumptisque oppressam iuverit armis,
|
|
Hic certum sine
fine locum in regione serena
|
|
Expectet
veraeque petat sibi praemia vitae,
|
|
Iustitia
statuente Dei, quae nec quid inultum,
|
|
Nec praemio
caruisse sinit." Sic fatus amoris
|
500
|
Admovitque
faces avido stimulosque nepoti.
|
|
Ecce autem
interea venientum turba, nec ulli
|
|
Nota fuit facies; habitus tamen omnibus unus
|
|
Sidereoque
levis fulgebat lumine amictus.
|
|
Augusta pauci
procul omnes fronte praeibant
|
505
|
Iam senioque
graves et maiestate verendi.
|
|
"Haec
acies regum est, quos tempora prima tulerunt
|
|
Urbis" ait "nostrae; frons arguit inclita
reges.
|
|
Romulus ecce
prior, famosi nominis auctor,
|
|
Publicus ipse
parens. Cernis, dulcissime, quantus
|
510
|
Ardor inest
animo. Talem ventura petebant
|
|
Regna virum.
Venit incessu moderatior alter,
|
|
Relligione nova
populum qui temperet acrem.
|
|
Hic virtute
prius patriae Curibusque Sabinis
|
|
Insignis,
nostramque ideo transvectus in arcem est.
|
515
|
Aspice
sollicitum, monitu ceu coniugis almas
|
|
Instituat leges et euntem dividat annum.
|
|
Extulit hunc
natura senem, primoque sub aevo
|
|
Hanc habuit
frontem, sic tempora cana genasque.
|
|
Tertius ille
sequens, qua tu nunc uteris, omnem
|
520
|
Militiae expressit regum fortissimus artem,
|
|
Fulmineus visu,
victus quoque fulmine solo.
|
|
Quartus arat muros et Thybridis ostia fundat,
|
|
Praesagus quas totus opes huc convehat orbis,
|
|
Bifida primaevo
connectens moenia ponte.
|
525
|
Frons quinti
mihi nota parum, sed suspicor illum
|
|
Quem nobis regem longe dedit alta Corinthus.
|
|
Ille est haud
dubie: video tunicasque togasque
|
|
Et fasces trabeasque graves sellasque curules
|
|
Atque leves
phaleras et cuncta insignia nostri
|
530
|
Imperii,
currusque et equos pompasque triumphi.
|
|
Illum autem
numero quem cernis in ordine sextum
|
|
Servilis solio regem transmisit origo,
|
|
Et nomen
servile manet, sed regia mens est.
|
|
Dedecus hic generis virtute piavit et actis;
|
535
|
Condidit hic
censum prior, ut se noscere posset
|
|
Roma potens,
altumque nihil sibi nota timeret."
|
|
Finierat. Tunc
ille iterat: "Si lecta recordor,
|
|
Romuleo cinxisse comas diademate septem
|
|
Audieram,
totidem cognomina certa tenebam.
|
540
|
Alter ubi est
igitur?" "Fili carissime," dixit
|
|
"Huc et
luxus iners et dura superbia nunquam
|
|
Ascendunt.
Illum sua pessima crimina Averno
|
|
Merserunt,
atroxque animus nomenque superbum.
|
|
|