Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Franciscus Petrarca Africa IntraText CT - Text |
|
|
|
[12] Talibus intentum pater arripit atque benigne: |
|
|
"Tempus" ait "caelo descendere. Gratia paucis |
|
|
Huc venisse fuit: patienter abire decorum est." |
|
|
"Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit |
|
5 |
"Pauca mihi dubio? certumque remitte futuri. |
|
|
"O nate, exigui solatia temporis" infit |
|
|
"Exigis. Ambiguae subito tibi somnia noctis |
|
|
Omniaque implicitae vanescent visa quietis: |
|
|
Si qua animo memori vestigia forte manebunt, |
|
10 |
Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis. |
|
|
Sed nequeo sprevisse preces. Dic, nate, quod angit |
|
|
Te magis; et brevibus celeri te subtrahe Phoebo. |
|
|
"O genitor, si nota tibi divina voluntas, |
|
|
Sique tibi ante oculos venturum est cernere tempus, |
|
15 |
Scire velim quid Fata parent. Nam bella videmus |
|
|
Aspera terribili Latium quassantia motu. |
|
|
Hannibal in foribus stat perfidus. Omnia retro |
|
|
Versa cadunt. Nostro pinguescunt arva cruore. |
|
|
Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti |
|
20 |
Imperii tam magna duo cecidistis eodem |
|
|
Tempore; tuncque Italis raptus regionibus est sol, |
|
|
Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina. |
|
|
Quid superest? dominam quis nunc manet exitus Urbem? |
|
|
Corruet, an stabit? Quodsi frustra arma movemus, |
|
25 |
Exime tot curas animo tantosque labores: |
|
|
Somnum redde oculis et membris redde quietem. |
|
|
Nam mihi si, cogente Deo, patriaeque cadendum est, |
|
|
Quid iuvat obniti contra Fatoque prementi |
|
|
Humanas afferre manus? Moriamur inermes! |
|
30 |
Vivat et in toto regnet ferus Hannibal orbe!" |
|
|
Non tulit indignantem animo pater optimus: "Immo, |
|
|
Immo" ait "armato latronem pellere luscum |
|
|
Finibus Ausoniae dabitur. Discedet iniquo |
|
|
Inde animo, metuetque alienam linquere terram |
|
35 |
Sanguinis ac praedae sitiens, at maesta suorum |
|
|
Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo |
|
|
Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget |
|
|
Litora, funesto veritus confligere campo |
|
|
Congressus volet ante tuos. Tu furta caveto |
|
40 |
Insidiasque viri. Doceant te dira duorum |
|
|
Funera barbarico confecta ferociter astu. |
|
|
I tamen atque hostis crudelem conspice vultum |
|
|
Et dictis intende aurem cautusque vigilque |
|
|
Insidiosa senis versuti percipe verba. |
|
45 |
Si renuis retrahisque pedem, mihi crede, per orbem |
|
|
Aut timidus videare aliis aut forte superbus. |
|
|
Ille quidem varia tentabit flectere mentem |
|
|
Arte dolisque novis, dulcem per singula pacem, |
|
|
Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem, |
|
50 |
Unicus eversor pacis. Firmissime, persta |
|
|
Propositumque tene. Nil de patriaeque tuaque |
|
|
Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram |
|
|
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |