Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Franciscus Petrarca Africa IntraText CT - Text |
|
|
|
Calcabant convexa poli, gradibusque suprema |
|
330 |
Linquebant levibus. Qui lumine terga feriret |
|
|
Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum, |
|
|
Atlantisque ruens de vertice plena propinqui |
|
|
Cynthia conspecti splendebat imagine fratris. |
|
|
Hic iterum genitor sacro veneranda resolvit |
|
335 |
Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus |
|
|
Captus et aeternos tenuerunt astra meatus. |
|
|
"Nate, prioris" ait "solamen et optima vitae |
|
|
Pars mihi, qui laeto cumulas nunc gaudia caelo, |
|
|
Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus |
|
340 |
Mortalem videar mihi me felicior ipso, |
|
|
Huc aures intende pias et pectora veri |
|
|
Plena refer. Mora nostra brevis, namque invida noctis |
|
|
Umbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra. |
|
|
Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt; |
|
345 |
Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde |
|
|
Vir etenim sperare potest populusve quod alma |
|
|
Roma nequit? Facili labuntur saecula passu: |
|
|
Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra, |
|
|
Umbra estis pulvisque levis vel in aethere fumus |
|
350 |
Exiguus, quem ventus agat. Quo sanguine parta |
|
|
Gloria? quo tanti mundo fugiente labores? |
|
|
Stare quidem vultis, sed enim rapidissima caeli |
|
|
Vos fuga praecipitat. Cernis quam parva pudendi |
|
|
Imperii pateant circum confinia nostri? |
|
355 |
Haec tamen heu quanto nobis extenta labore! |
|
|
Nunc quoque quam multo vobis servanda periclo! |
|
|
Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni |
|
|
Paenitet incepti: totius sola sit orbis |
|
|
Roma caput, terris dominetur sola subactis. |
|
360 |
Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum |
|
|
Invenis? Angustis arctatus finibus orbis |
|
|
Insula parva situ est, curvis quam flexibus ambit |
|
|
Oceanus, viden ut parvus cognomine magno? |
|
|
Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes, |
|
365 |
Multa tenent silvae; pars rupibus hispida torpet, |
|
|
Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore, |
|
|
Serpentumque domos calidis tegit aestus harenis. |
|
|
Utque simul totum videas, huc lumina volve. |
|
|
Verticibus caeli adversos atque alta tenentes |
|
370 |
Cernis stare polos, subiectaque cuncta duobus |
|
|
Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa |
|
|
Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic |
|
|
Quod victum praestare queat. Qua semita solis |
|
|
Latior, obliquusque vagis it circulus astris, |
|
375 |
Ignibus arva rubent, mediusque exaestuat ingens |
|
|
Pontus et ardorem male caeli temperat humor |
|
|
Subditus. Huc olim prisci finxere poetae |
|
|
Convenisse deos, potuque ciboque refectos |
|
|
Aethiopum cum rege gravis duxisse sub umbra |
|
380 |
Atlantis placidam tranquillo numine noctem: |
|
|
Quod fictum est ideo quia numina magna putabant |
|
|
Sidera, quae liquidis primum vescuntur in undis, |
|
|
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |