Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Franciscus Petrarca Africa IntraText CT - Text |
|
|
|
Conficies tu bella manu et dignissima fama: |
|
440 |
Res multis laudata quidem laudandaque multis. |
|
|
Cernere nam videor genitum post saecula multa |
|
|
Finibus Etruscis iuvenem qui gesta renarret, |
|
|
Nate, tua et nobis veniat velut Ennius alter. |
|
|
Carus uterque mihi, studio memorandus uterque: |
|
445 |
Iste rudes Latio duro modulamine Musas |
|
|
Intulit; ille autem fugientes carmine sistet; |
|
|
Et nostros vario cantabit uterque labores |
|
|
Eloquio, nobisque brevem producere vitam |
|
|
Contendet; verum multo mihi carior ille est |
|
450 |
Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus. |
|
|
In quod eum studium non vis pretiumve movebit, |
|
|
Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri; |
|
|
Magnarum sed sola quidem admiratio rerum, |
|
|
Solus amor veri. Sed quid tamen omnia prosunt? |
|
455 |
Iam sua mors libris aderit; mortalia namque |
|
|
Esse decet quaecumque labor mortalis inani |
|
|
Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum |
|
|
Progenies servare velit, senioque nocenti |
|
|
Vim facere ac rapido vigilans obsistere saeclo, |
|
460 |
Non valeat, tam multa vetant; fatalia terris |
|
|
Diluvia et populos violentior aestus adurens, |
|
|
Et pestes rerum variae caelique marisque, |
|
|
Bellorumque furor toto nihil orbe quietum |
|
|
Stare sinens. Libris autem morientibus ipse |
|
465 |
Occumbes etiam; sic mors tibi tertia restat. |
|
|
Quot modo in extremo claros Oriente vel Austro |
|
|
Esse viros reris? tamen ad vos mittere nomen |
|
|
Non potuere suum. Quot prima aetate fuisse |
|
|
Illustres famamque ausos sperare perennem, |
|
470 |
Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque |
|
|
Estis in angusto positi. Quae cuncta videntem |
|
|
Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane |
|
|
Viderit in terris quo te sermone loquatur. |
|
|
Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur |
|
475 |
Te docilem, humanum, iubeo, contemne favorem, |
|
|
Neve ibi tantarum rerum spem pone tuarum. |
|
|
Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus. |
|
|
Gloria si fuerit studiorum meta tuorum, |
|
|
Pervenies equidem, sed non mansurus, ad illam. |
|
480 |
Praemia sin autem caelo tua, nate, reponis, |
|
|
Quo semper potiaris habes sine fine beatus |
|
|
Et sine mensura. Quod si dulcedine famae |
|
|
Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis, |
|
|
Quod praeclara tuo stat gloria fixa labori |
|
485 |
Polliceor: veniet pretium tibi, nate, quod optas; |
|
|
Illa vel invitum, fugias licet, illa sequetur. |
|
|
Ut sub sole vagum comitatur corporis umbra |
|
|
Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa |
|
|
Flectitur et stat, si steteris; sic Fama volentem |
|
490 |
Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum |
|
|
Dixeris arenti gradientem in pulvere, ut umbram |
|
|
Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est |
|
|
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |