| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Franciscus Petrarca Africa IntraText CT - Text |
|
|
|
|
|
Aut animum curis onerat, nihil inde reposcens |
|
|
495 |
Ni laudem et vanos populi per compita ventos. |
|
|
|
Quaenam igitur, quaeres, mea sit sententia. Dicam. |
|
|
|
Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum |
|
|
|
Umbra sequatur iter; Virtutis amore laboret |
|
|
|
Hic alius, caelumque sibi sit terminus, et non |
|
|
500 |
Gloria, quae meritos sequitur, vel spreta, labores. |
|
|
|
Ergo age, nate, viam, tibi quam super ardua monstro, |
|
|
|
Ingredere, aut potius coeptum ne desere callem. |
|
|
|
Publica res duce te vigeat, victrixque supremo |
|
|
|
Cardine Fortunae sedeat. Spectabit ab astris |
|
|
505 |
Quicquid ages placidus rex cuncta tegentis Olympi, |
|
|
|
Laetus honore tuo, sed nullo laetior actu |
|
|
|
Quam quod te patriae baculum superesse labanti |
|
|
|
Nomen et hoc merito Scipionis habere videbit, |
|
|
|
Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt. |
|
|
510 |
Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti: |
|
|
|
Post studium recti patriaeque parentis amorem |
|
|
|
Proxima de caris tibi cura supersit amicis. |
|
|
|
Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus |
|
|
|
Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti. |
|
|
515 |
Rebus in humanis nil dulcius experiere |
|
|
|
Alterno convictu et fido pectore amici. |
|
|
|
Est equidem ex multis tibi nunc certissimus unus |
|
|
|
Laelius. Arcani sit conscius atque minister |
|
|
|
Ille tui, regat affectus pectusque profundum |
|
|
520 |
Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo |
|
|
|
Laelius alter erit domui claroque nepoti |
|
|
|
Carus et eximio pariter coniunctus amore. |
|
|
|
Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum |
|
|
|
Laelius et Scipio celebrabitur inter amicos |
|
|
525 |
Quos tulit extrema veniens ab origine mundus, |
|
|
|
Cum duo sint paria et longo distantia tractu. |
|
|
|
Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum |
|
|
|
Despice plebeium, quoniam de plebe verendi |
|
|
|
Surrexere viri, quos nobilioribus aequos |
|
|
530 |
Viva tulit Virtus animusque parentibus impar." |
|
|
|
Dixerat. Ille autem: "Tua per vestigia quamquam |
|
|
|
Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori |
|
|
|
Defuerim, tamen admonitus vigilantior ibo |
|
|
|
Quo me, sancte, vocas, genitor. Sed mu1ta monentem |
|
|
535 |
Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror". |
|
|
|
Maestior ille equidem: "Tua te, dulcissime, virtus |
|
|
|
Aspera cuncta pati doceat. Quid Fata reservent |
|
|
|
Ultima praeclaro malis nescire labori. |
|
|
|
Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque - |
|
|
540 |
Experiare licet, facili contentus abito |
|
|
|
Vindicta. Non arma tibi, non castra movenda, |
|
|
|
Etsi forte queas. Praestat quamcumque subire |
|
|
|
Fortunam: patriam servatam perdere noli |
|
|
|
Et meritum vastare tuum. Fugat illa? recede. |
|
|
545 |
Non revocat? persta. Sed praeclarissimus exul |
|
|
|
Viventi illatum moriens ulciscere verbo |
|
|
|
Dedecus, et patriae cineres atque ossa negato, |
|
|
|
Ingratamque voca, memorique inscribe sepulcro. |
|
|
|
Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra. |
|
|
550 |
Iamque vetor traxisse moras. Memor ergo parentis, |
|
|
|
Nate, vale, et mitis surgentem dirige fratrem; |
|
|
|
Isque viam post te tua per vestigia servet. |
|
|
|
Dixit et aequavit fugientia sidera cursu. |
|
|
|
Interea lux orta super tentoria fulsit |
|
|
555 |
Irrupitque ducis durum rubicunda cubile. |
|
|
|
Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo |
|
|
|
Attonitum subito somnusque paterque reliquit. |
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |