Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Phaenomena Aratea IntraText CT - Text |
|
|
|
|
|
Hic sese infernis de partibus erigit Hydra |
|
|
praecipiti lapsu, flexo cum corpore serpens. |
|
460 |
Haec caput atque oculos torquens ad terga Nepai, |
|
|
convexoque sinu subiens inferna Leonis, |
|
|
Centaurum leni contingit lubrica cauda : |
|
|
in medioque sinu fulgens Cratera relucet : |
|
|
extremum nitens plumato corpore Corvus |
|
465 |
rostro tundit. Et hic, Gemninis est ille sub ipsis |
|
|
ante Canis, Graio Procyon qui nomine fertur. |
|
|
Haec sunt, quae visens nocturno tempore signa, |
|
|
aeternumque volens mundi cognosecre motum, |
|
|
legitimo cernes caelum lustrantia cursu. |
|
470 |
Nam quae per bis sex Signorum labier orbem |
|
|
quinque solent stellae, simili ratione notari |
|
|
non possunt ; quia, quae faciunt vestigia cursu, |
|
|
non eadem semper spatio protrita feruntur. |
|
|
Sic malunt errare vagae per nubila caeli, |
|
475 |
atque suos vario motu metirier orbes. |
|
|
Hae faciunt magnos Ionginqui temponis annos, |
|
|
quum redeunt ad idem caeli sub tegmine signum : |
|
|
quarum ego nunc nequeo totos evolvere cursus. |
|
|
Verum haec, quae semper certo volvuntur in orbe, |
|
480 |
fixa, simul magnos edemus gentibus orbes. |
|
|
Quatuor, aeterno lustrantes lumine mundum, |
|
|
orbes stelligeri portantes signa feruntur, |
|
|
amplexi terram, caeli sub tegmine fulti : |
|
|
e quibus annorum volitantia iumina nosces, |
|
485 |
quae densis distincta licebit cernere signis. |
|
|
Tum magnos orbes magno cum lumine latos, |
|
|
vinctos inter se, et nodis caelestibus aptos, |
|
|
atque pari spatio duo cernes esse duobus. |
|
|
Nam si nocturno cognoscens tempore caelum, |
|
490 |
quum neque caligans detersit sidera nubes, |
|
|
nec pleno stellas superavit lumine Luna, |
|
|
vidisti magnum candentem serpere Circum : |
|
|
lacteus hic nimio fulgens candore notatur. |
|
|
Hic non perpetuum detexens conficit orbem. |
|
495 |
Quatuor huic simili nitentes mole feruntur : |
|
|
sed spatio multum superis praestare duobus |
|
|
dicitur, et late caeli lustrare cavernas. |
|
|
Quorum alter tangens Aquilonis vertitur auras, |
|
|
ora petens geminorum illustria ; tum genus ardens |
|
500 |
in sese retinens Aurigae portat utrumque. |
|
|
Hunc sura laeva Perseus humeroque sinistro |
|
|
tangit. At Andromedae dextra de parte tenetur ; |
|
|
[cui manus ad Boream, cubitus cuis spectat ad Austrum]. |
|
|
Imponitque pedes duplices Equus ; et simul Ales |
|
505 |
ponit avis caput, et clinato corpore tergum. |
|
|
Anguitenens humeris connititur. Illa recedens |
|
|
Austrum consequitur devitans corpore Virgo. |
|
|
At vero totum spatium convestiet orbis |
|
|
magnu’ Leo, et claro collucens lumine Cancer, |
|
510 |
in quo consistens convertit curriculum Sol |
|
|
aestivus, medio distinguens corpore cursus. |
|
|
Hic totus medius curco disjungitur : iste |
|
|
subter testarum cava tegmina, et intus et extra |
|
|
lumen habens : saevi sed vis horrenda Leonis |
|
515 |
pectoribus validis, atque alvo possidet orbem. |
|
|
Hunc octo in partes divisum noscere circum |
|
|
si potes, invenies supero convertier orbe |
|
|
quinque pari spatio, partes tres esse relictas, |
|
|
tempore nocturno quas vis inferna frequentat. |
|
520 |
[Ille quidem a Boreae] Cancro connectitur [auris ;] |
|
|
alter ab infernis [contra connititur] Austris. |
|
|
Distribuens medium subter secat hic Capricornum, |
|
|
atque pedes gelidum rivum fundentis Aquari, |
|
|
caeruleaeque feram caudam Pistricis, et illum |
|
525 |
fulgentem Leporem ; inde pedes Canis, et simul amplam |
|
|
Argoam retinet claro cum lumine Navem ; |
|
|
tergaque Centauri, atque Nepai portat acumen : |
|
|
inde Sagittari defixum possidet arcum. |
|
|
Hunc, a clarisonis auris Aquilonis ad Austrum |
|
530 |
cedens, postremum tangit rota fervida Solis ; |
|
|
exinde in superas brumali tempore flexus |
|
|
se recipit sedes. Huic orbi quinque tributae |
|
|
nocturnae partes, supera tres luce dicantur. |
|
|
Hosce inter mediam partem retinere videtur |
|
535 |
tantus quantus erit collucens lacteus orbis : |
|
|
in quo autumnali, atque iterum sol lumine verno |
|
|
exaequat spatium lucis cum tempore noctis. |
|
|
Hunc retinens Aries sublucet corpore totus, |
|
|
atque genu flexo Taurus connititur ingens. |
|
540 |
Orion claro contingens pectore fertur. |
|
|
Hydra tenet flexu ; Cratera et Corvus adhaeret, |
|
|
et paucae e Chelis stellae : simul Anguitenentis |
|
|
sunt genua, et summi Jovis Ales nuntius instat ; |
|
|
propter Equus capite, et cervicum lumine tangit. |
|
545 |
Hosce aequo spatio dejunctos sustinet axis, |
|
|
Per medios summo caeli de vertice tranans. |
|
|
Ille autem claro quartus cum lumine Circus |
|
|
partibus extremis extremos continet orbes, |
|
|
et simul a medio media de parte secatur, |
|
550 |
atque obliquus in his nitens cum lumine fertur : |
|
|
ut nemo, cui sancta manu doctissima Pallas |
|
|
solertem ipsa dedit fabricae rationibus artem, |
|
|
tam tornare cate contortos possiet Orbes, |
|
|
quam sunt in caelo divino numine flexi, |
|
555 |
terram cingentes, ornantes lumine mundum, |
|
|
culmine transverso retinentes sidera fulta. |
|
|
Quatuor hi motu cuncti volvuntur eodem. |
|
|
Sed tantum supera terras semper tenet ille |
|
|
curriculum oblique implexus tribus orbibus unus, |
|
560 |
quanto est divisus Cancer spatio a Capricorno ; |
|
|
ac subter terras spatium par esse necesse est. |
|
|
Et quantos radios jacimus de lumine nostro, |
|
|
queis hunc convexum caeli contingimus orbem, |
|
|
sex tantae poterunt sub eum succedere partes, |
|
565 |
bina pari spatio caelestia signa tenentes. |
|
|
Zodiacum hunc Graeci vocitant, nostrique Latini |
|
|
orbem signiferum perhibebunt nomine vero : |
|
|
nam gerit hic volvens bis sex ardentia signa. |
|
|
Aestifer est pandens ferventia sidera Cancer. |
|
570 |
Hunc subter fulgens cedit vis torva Leonis, |
|
|
quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo, |
|
|
exin projectae claro cum lumine Chelae ; |
|
|
ipsaque consequitur lucens vis magna Nepai. |
|
|
Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum. |
|
575 |
Post hunc ore fera Capricornus vadere pergit. |
|
|
Humidus inde loci collucet Aquarius orbi. |
|
|
Exin squammiferi serpentes ludere Pisces ; |
|
|
queis comes est Aries obscuro lumine labens, |
|
|
inflexoque genu projecto corpore Taurus, |
|
580 |
et Gemini clarum jactantes lucibus ignem. |
|
|
Haec Sol aeterno convolvit lumine lustrans |
|
|
annua conficiens vertenti tempora cursu. |
|
|
Hic quantum terris confectus pellitur orbis, |
|
|
tantumdem ille patens supera mortalibus exstat. |
|
585 |
Sex omni semper cedunt labentia nocte, |
|
|
tot caelum rursus fulgentia signa revisunt. |
|
|
Hoc spatium tranans caecis nox conficit umbris, |
|
|
quod supera terras prima de nocte relictum |
|
|
signifero ex orbi’ et signorum ex ordine fultum. |
|
590 |
Quod si Solis aves certos cognoscere cursus, |
|
|
ortus Signorum nocturno temporer vises ; |
|
|
nam semper signum exoriens Titan trahit unum. |
|
|
Sin autem officiens signis mons obstruet altus, |
|
|
aut adiment lucem caeca caligine nubes, |
|
595 |
certas ipse notas caeli de tegmine sumens, |
|
|
ortus atque obitus omnes cognoscere possis. |
|
|
Quae simul exsistant, cernes ; quae tempore eodem |
|
|
praecipitent obitum nocturno tempore, nosces. |
|
|
Nam simul ut supero se totum lumine Cancer |
|
600 |
extulit, extemplo cedit delapsa Corona ; |
|
|
et loca convisit cauda tenus infera Piscis. |
|
|
Dimidiam retinet stellis distincta Corona, |
|
|
partem jam supera, atque alia de parte repulsa est : |
|
|
quam tamen insequitur Piscis, nec totus ad umbras |
|
605 |
tractus, sed supero contectus corpore cedit : |
|
|
atque humeros usque a genibus, camurumque recondit |
|
|
Anguitenens validis magnum a cervicibus Anguem. |
|
|
Jam vero Arctophylax non aequa parte secatur : |
|
|
nam brevior clara caeli de parte videtur ; |
|
610 |
amplior infernas depulsus possidet umbras. |
|
|
Quatuor hic obiens secum deducere signa |
|
|
signifero solet ex orbi ; tum serius ille, |
|
|
quum supera sese satiavit luce, recedit, |
|
|
post mediam labens claro cum corpore noctem. |
|
615 |
Haec obscura tenens convertit sidera tellus. |
|
|
At parte ex alia claris cum lucibus errat |
|
|
Orion, humeris et lato pectore fulgens, |
|
|
et dextra retinens non cassum luminis Ensem. |
|
|
Sed quum de terris vis est patefacta Leonis, |
|
620 |
omnia, quae Cancer praeclaro detulit ortu, |
|
|
cedunt obscurata ; simul vis magna Aquilai |
|
|
pellitur, ac flexo considens corpore Nisus |
|
|
jam supero ferme depulsus lumine cedit : |
|
|
sed laevum genus, atque illustrem linquit in altum |
|
625 |
plantam. Tum contra exoritur clarum caput Hydrae, |
|
|
et Lepus et Procyon, qui sese fervidus infert |
|
|
ante Canem ; inde Canis vestigia prima videntur. |
|
|
Non pauca e caelo depellens signa, repente |
|
|
exoritur candens illustri lumine Virgo. |
|
630 |
Cedit clara Fides Cyllenia, mergitur unda |
|
|
Delphinus, simul obtegitur depulsa Sagitta, |
|
|
atque Avis ad summam caudam, primasque recedit |
|
|
pinnas, et magnus pariter delabitur Amnis. |
|
|
Hic Equus a capite, et longa cervice latescit. |
|
635 |
Longius exoritur jam claro corpore Serpens ; |
|
|
Crateraque tenus lucet mortalibus Hydra. |
|
|
Inde pedes Canis ostendit jam posteriores, |
|
|
et post ipse trahit claro cum lumine puppim. |
|
|
Insequitur labens per caeli lumina Navis ; |
|
640 |
haec medium ostendit radiato stipite malum ; |
|
|
et jamjam toto processit corpore Virgo. |
|
|
At quum procedunt obscuro corpore Chelae, |
|
|
exsistit pariter larga cum luce Bootes, |
|
|
cujus in adverso est Arcturus corpore fixus ; |
|
645 |
totaque jam supera fulgens prolabitur Argo, |
|
|
Hydraque, quod late caelo dispersa tenetur, |
|
|
nondum tota patet ; nam caudam contegit umbra. |
|
|
[Anguitenens autem renovata luce refulget.] |
|
|
Jam dextrum genus, et decoratam lumine suram |
|
650 |
erigit ille vacans vulgato nomine Nixus, |
|
|
qui Fidis Arcadicae semper confinia tangit : |
|
|
quem nocte exstinctum atque exortum vidimus una |
|
|
Persaepe, ut parvum tranans geminaverit orbem. |
|
|
hic genus et suram cum Chelis erigit alte : |
|
655 |
ipse autem praeceps obscura nocte tenetur, |
|
|
dum Nepa et Arcitenens invisant lumina caeli. |
|
|
Nam secum medium pandet Nepa ; tollere vero |
|
|
in caelum totum exoriens conabitur Arcus. |
|
|
Hic tribus elatus cum signis corpore toto |
|
660 |
lucet : at exoritur media de parte Corona, |
|
|
caudaque Centauri extremo candore refulget. |
|
|
Hic se jam totum caecas Equus abdit in umbras, |
|
|
quem rutila fulgens pluma praetervolat Ales. |
|
|
Occidit Andromedae clarum caput, et fera Pistrix |
|
665 |
labitur, horribiles epulas funesta requirens. |
|
|
Hanc contra Cepheus non cessat tendere palmas : |
|
|
illa usque ad spinam mergens se caerula condit. |
|
|
At Cepheus caput atque humeros palmasque reclinat. |
|
|
Quum vero vis est vehemens exorta Nepai, |
|
670 |
late fusa volans [in terras labitur unda ; |
|
|
Orionque metu perculsus conditur una. |
|
|
Pace hujus liceat causam explicuisse timoris, |
|
|
Virgo, tua : mihi, quaeso, veni placata, Diana. |
|
|
Haec fama est hominum, haec] per terras fama vagatur ; |
|
675 |
ut quondam Orion manibus violasse Dianam |
|
|
dicitur, excelsis errans in collibus amens, |
|
|
quos tenens Aegeo defixa in gurgite Chius |
|
|
brachia cui viridi convestit tegmine vitis. |
|
|
Ille feras vecors amenti corde necabat, |
|
680 |
Oenopionis avens epulas ornare nitentes. |
|
|
At vero pedibus subito perculsa Dianae |
|
|
insula discessit, disjectaque saxa revellens |
|
|
perculit, et caecas lustravit luce lacunas : |
|
|
e quibus ingenti exsistit cum corpore prae se |
|
685 |
Scorpius infestus, praeportans flebile acumen. |
|
|
Hic valido cupide venantem perculit ictu, |
|
|
mortiferum in venas figens per vulnera virus : |
|
|
ille gravi moriens constravit. corpore terram. |
|
|
Quare quum magnis sese Nepa lucibus effert, |
|
690 |
Orion fugiens commendat corpora terris. |
|
|
Tum vero fugit Andromeda, et Neptunia Pistrix |
|
|
tota latet ; cedit conversa corpore Cepheus, |
|
|
extremas medio contingens corpore terras. |
|
|
Hic caput et superas potis est demergere partes ; |
|
695 |
infera lumborum numquam convestiet umbra : |
|
|
nam retinent Arctae lustrantes lumine suras. |
|
|
Labitur illa simul gnatam lacrymosa requirens |
|
|
Cassiepeia, neque ex caelo depulsa decore |
|
|
fertur : nam verso contingens vertice primum |
|
700 |
terras, post humeris, eversa sede, refertur. |
|
|
Hanc illi tribuunt poenam Nereides almae, |
|
|
cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere forma. |
|
|
Haec obit inclinata : at pars exorta Coronae est |
|
|
altera, cum caudaque omnis jam panditur Hydra. |
|
705 |
At caput, et totum sese Centaurus opacis |
|
|
eripit e tenebris, linquens vestigia parva |
|
|
antepedum contecta : simul quum lumina pandit : |
|
|
ipse feram dextra retinet. [Sed caetera magni |
|
|
exspectant Arcus ortum.] Prolabitur inde |
|
710 |
Anguitenens capite et manibus : profert simul Anguis |
|
|
jam caput, et summum flexo de corpore lumen. |
|
|
Hic ille exoritur conversas corpore Nisus, |
|
|
alvum, crura, humeros, simul et praecordia lustrans, |
|
|
et dextra radios laeto cum lumine jactans. |
|
715 |
Inde Sagittipotens superas quun visere luces |
|
|
institit, emergit Nisi caput, et simul effert |
|
|
sese clara Fides, et prodit corpore Cepheus. |
|
|
Fervidus ille Canis toto cum corpore cedit. |
|
|
Abditur Orion, obit et Lepus abditus umbra ; |
|
720 |
inferiora cadunt Aurigae lumina lapsu. |
|
|
Inde obiens Capricornus ab alto culmine pellit |
|
|
Aurigam, instantemque Capram, parvos simul Haedos, |
|
|
et magnam antiquo depellit nomine Navem. |
|
|
Obruitur Procyon. Emergunt alite lapsu |
|
725 |
e terris volucres. Exsistit clara Sagitta. |
|
|
Crus dextrumque pedem linquens obit infera Perseus |
|
|
in loca ; tum cedens a puppi linquitur Argo. |
|
|
[At postquam superum convisit Aquarius orbem, |
|
|
Australisque Arae surgit sanctissima sedes ; |
|
730 |
seque humero et pedibus primis Equus exserit alte. |
|
|
Centauri oppositam devolvit ad infera caudam |
|
|
nox, caput, et latos humeros, et pectora magna |
|
|
non potis obscurare ; et Hydrae, quae proxima collo est, |
|
|
subducit spiram, rutilantiaque ora recondit. |
|
735 |
Caetera sed longum radianti lumine perstant, |
|
|
nec prius a superis cedunt, cum semifero, oris |
|
|
omnia, quam surgant geminato corpore Pisces. |
|
|
Surgit et Aegoceri vicinus ab aequore Piscis, |
|
|
parte alia exspectans instantis sideris ortum : |
|
740 |
sic humeri Andromedae, et cum lassis inclyta palmis |
|
|
crura bipartito signorum tempore surgunt. |
|
|
Quum primum planis Pisces orientur ab undis, |
|
|
Andromedes dextras dabitur tibi cernere partes. |
|
|
At laevas Aries, linquens inferna locorum, |
|
745 |
ostendit terris. Illo sub tempore ferme |
|
|
Hesperii servantem Aram confinia ponti, |
|
|
Perseaque usque humeros Eoa in parte videbis. |
|
|
Hoc dubium est, cessansne Aries praecordia Persei |
|
|
adtrahat, an Taurus : Tauro simul aethera lustrat. |
|
750 |
Sed non desinere haec, Tauro exoriente, putarim : |
|
|
nam vicina illis Aurigae sidera fulgent, |
|
|
quem tamen haud totum dias in luminis auras |
|
|
Taurus agit, Geminis sed enim completur in ipsis, |
|
|
sed duplices Haedi, et cum planta Capra sinistra |
|
755 |
cum Bove se tollunt : tunc terga immania Pistrix |
|
|
erigit, et caeli splendentem in fornice caudam. |
|
|
Occidit ipse etiam prima jam parte Bootes : |
|
|
quatuor hunc lato vix condunt sidera ponto, |
|
|
laevaque in occiduae constans subvolvitur Ursae. |
|
760 |
Ambo pedes, usque ad geminum genus Anguitenentis, |
|
|
cedentes caelo, atque immensa sub aequora lapsi, |
|
|
surgentes alibi poterunt monstrare Gemellos. |
|
|
Jam lateri Pistrix nulli vicina videtur, |
|
|
mox visenda tamen, quum jam Fluvii agmina prima |
|
765 |
in medio venient nautae cernenda profundo, |
|
|
qui signum exspectans magnum manet Oriona : |
|
|
nempe iter ut ratis, et noctis mensura patescat, |
|
|
qualia plura hominum generi Di signa dederunt.] |
|
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |