Praefatio. DOMINO ET FILIO SISEBUTO
ISIDORUS.
1 Dum te
praestantem ingenio, facundiaque, ac vario flore litterarum non nesciam, impendis
tamen amplius curam, et quaedam ex rerum natura vel causis a me tibi efflagitas
suffraganda. Ego autem satisfacere studio animoque tuo decursa priorum
monumenta non demoror, expediens aliqua ex parte rationem dierum ac mensium,
anni quoque metas, et temporum vicissitudinem, naturam etiam elementorum, solis
denique ac lunae cursus, et quorumdam causas astrorum, tempestatum, scilicet
signa, atque ventorum, necnon et terrae positionem, alternos quoque maris
aestus.
2 Quae omnia, secundum quod a veteribus
viris, ac maxime sicut in litteris catholicorum virorum scripta sunt,
proferentes, brevi tabella notavimus. Neque enim earum rerum naturam noscere
superstitiosa scientia est, si tantum sana sobriaque doctrina considerentur.
Quinimo si ab investigatione veri modis omnibus procul abessent, nequaquam rex
ille sapiens diceret: Ipse mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut
sciam dispositionem coeli, et virtutes elementorum, conversionum mutationes, et
divisiones temporum, annorum cursus, et stellarum dispositiones.
3 Quapropter incipientes a die cujus
prima procreatio in ordine rerum visibilium exstat, dehinc caetera de quibus
opinari quosdam gentiles vel ecclesiasticos viros novimus, prosequamur, eorum
in quibusdam causis, et sensus, et verba ponentes, ut ipsorum auctoritas
dictorum fidem efficiat.
|