Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXXVI. De ventis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXXVI. De ventis.

1 Ventus est aer commotus et agitatus, approbante Lucretio:

Ventus enim fit ubi est agitando percitus aer.

Quod etiam in loco tranquillisimo et ab omnibus ventis quieto brevi flabello approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus, flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiori quodam motu coelestium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi ventus vocatur ex diversis partibus coeli nomina etiam diversa sortitus.

2 Quidam autem aiunt, eo quod ex aquis aer, ex aere venti nascuntur. Clemens autem dicit: Eo quod montes excelsi certis quibusdam habentur in locis, et ex his velut compressus, et coangustatus aer ordinatione Dei cogatur, et exprimatur in ventos, quorum inspiramine et fructus germen concipiat, aestivusque ardor temperiem sumat, cum Pleiades ignitae solis ardoribus incanduerint.

3 Venti autem, interdum angelorum intelliguntur spiritus, qui a secretis Dei ad salutem humani generis per universum mundum mittuntur. Item nonnunquam venti incentores spiritus poni solent, pro eo quod malae suggestionis flatu ad terrena desideria iniquorum corda succendunt, secundum quod scriptum est: Tollet eum ventus urens (Job. XXVII, 21).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License