CAPUT
XXXVIII. De signis tempestatis vel serenitatis.
1 Tempestas
turbo est divini judicii, sicut propheta ait: Deus in tempestate, et turbine
viae ejus (Nahum. I, 3). Serenitas autem gaudium est lucis aeternae.
Signa autem tempestatum navigantibus Tranquillus in Pratis sic dicit: Mutatio
tempestatis expectanda est in asperius, cum in nocturna navigatione scintillat
ad remos, et ad gubernacula aqua. In Austrum venti mutatio est, cum lulligines,
hirundinesve volant, aut cum delphini totos se saltibus ostendunt, et caudis
aquam feriunt. Nam semper inde ventus oritur quo illi feruntur. Nec mirum est
muta animalia divinare sub gurgite. Semper enim incipientis aurae motu aquae
inclinantur, quam permutationem maris primi undarum incolae sentiunt. Itaque
propter impetum pugnant, sive metu, ne deferantur in littora; sive natura, ne
aversorum cervices unda praecipitet. Quid ergo? Delphini tantum hanc injuriam
timent? Imo et caeteri pisces. Sed hi tantum apparent, quia exsiliunt.
2 Item Varro dicit signum esse tempestatis,
dum de parte Aquilonis fulgurat, et dum de parte Euri intonat. Nigidius quoque
ait: Luna si summo corniculo maculas nigras habuerit in primis partibus
mensis, imbres fore; si in medio, tunc cum plena sint in ea cornicula,
serenitatem. Certe si rubet, quasi aurum, ventos ostendit. Fit enim ventus ex
aeris densitate, densitate obducta, sol et luna rubescunt. Item si cornua ejus
tecta fuerint nebula, tempestas futura est.
3 Aratus autem dicit, si Aquilonium cornu
lunae sit correctius, Aquilonem imminere. Item si cornu Australe sit erectius,
Notum imminere. Quarta autem luna futurarum index certissima habetur aurarum. Unde et Virgilius dicit:
Sin ortu in
quarto, namque is certissimus auctor.
Plura neque obtusis per coelum cornibus ibit.
Totus et ille dies, et qui nascentur ab illis
Exactum ad mensem pluvia, ventisque carebunt.
4 Item idem Virgilius dicit: Si sol ortu
suo maculosus sit, atque sub nube latens, aut si dimidia parte apparuerit,
imbres futuros. Item Varro ait: Si exoriens concavus videbitur, ita ut
in medio fulgeat, et radios faciat partim ad Austrum, partim ad Aquilonem,
tempestatem humidam et ventosam.
5 Item idem, Si sol, inquit, rubeat in occasu,
sincerus fere dies erit: si palleat, tempestates significat. Nigidius
quoque: Si pallidus, inquit, sol in nigras nubes occidat, Aquilonem
ventum significat. Item Dominus in Evangelio: Si facto, inquit, vespere
rubicundum fuerit coelum, mane serenum erit. Si mane
rutilat triste coelum, tempestas futura erit, et cum Auster ventus flaverit,
aestus erit.
|