Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXXIX. De pestilentia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXXIX. De pestilentia.

1 Pestilentia est morbus late vagans, et contagio suo, quaeque tetigerit, polluens. Haec enim aegritudo non habet spatium temporis quo aut vita speretur aut mors, sed repentinus languor simul cum morte venit. Quae sit vero causa hujus pestilentiae quidam dixerunt: Quando pro peccatis hominum plaga, et correptio terris injicitur, tunc aliqua ex causa, id est, aut siccitatis, aut caloris vi, aut pluviarum intemperantia aer corrumpitur. Sicque, naturalis ordinis perturbata temperie, inficiuntur elementa, et fit corruptio aeris, et aura pestilens, et oritur pernicies, et curruptelae vitium in homines, et caetera animantia. Unde et Virgilius:

Corrupto coeli tractu miserandaque venit,
Arboribusque satisque lues.

2 Item alii aiunt pestifera semina rerum multa ferri in aerem, atque suspendi, et in externas coeli partes, aut ventis, aut nubibus transportari. Deinde quaqua feruntur, aut cadunt per loca et germina cuncta ad animalium necem corrumpunt; aut suspensa manent in aere, et cum spirantes auras, illa quoque in corpus pariter absorbemus, atque inde languescens morbo corpus, aut ulceribus tetris, aut percussione subita exanimatur. Sicut enim coeli novitate, vel aquarum corpora advenientium tentari consueverunt, adeo ut morbum concipiant, ita etiam aer corruptus ex aliis coeli partibus veniens, subita clade corpus corrumpit, atque repente vitam exstinguit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License