Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XL. De Oceano.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XL. De Oceano.

1 Cur Oceanus in se reciprocis aestibus revertatur, quidam aiunt in profundis Oceani esse quosdam ventorum spiritus, veluti mundi nares per quas emissi anhelitus, vel retracti alterno accessu recessuque, nunc evaporante spiritu efflent maria, nunc retrahente reducant. Quidam autem volunt cum augmento lunari crescere Oceanum, et tanquam ejus quibusdam spirationibus retrorsum trahatur, et iterum ejusdem impulsu ac retractu, in mensuram propriam refundatur.

2 Alii quoque Oceani undis alii sidera dicunt, solemque de Oceano aquam haurire ignibus suis, et circum omnia sidera fundere, ut ea temperet, quia sunt ignea. Unde dicunt quia cum haurit undas, erigit Oceanum. Sed utrum ventorum spiritu aquae erigantur, an lunari cursu increscant, an sole trahente decrescant, hoc soli Deo cognitum est, cujus et opus mundus est, solique omnis mundi ratio nota est.

3 Oceani autem magnitudo incomparabilis, et intransmeabilis latitudo perhibetur. Quod etiam Clemens discipulus apostolorum visus est indicare, cum dicit: Oceanus intransmeabilis est, et hi qui ultra eum sunt mundi. Philosophi autem aiunt quod post Oceanum terra nulla sit, sed solo denso aere nubium contineatur mare, sicut et terra subterius, ideo et Lucanus:

Cum mare convolvit gentes, cum littora Thetys
Noluit ulla pati coelo contenta tenere,
Tunc quoque tanta malis moles crevisset in astra,
Ni superum rector pressisset nubibus undas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License