CAPUT XLIV. De nominibus maris et fluminum.
1 In Pratis Tranquillus sic asserit dicens: Externum
mare Oceanus est, internum, quod ex Oceano fluit, superum, et inferum, quibus
Italia alluitur. Ex his superum Adriaticum dicitur, et Tuscum inferum.
2 Fretum angustum, quasi fervens mare, ut
Siculum et Gaditanum. Aestuaria sunt omnia per quae mare vicissim tum
accedit, tum recedit. Altum, proprie
mare profundum. Vada, quibus in mari potest stari, quae Virgilius brevia
appellat, quae eodem Graeci brachya.
3 Sinus majores recessus maris dicuntur, ut
Caspius, Arabicus, Indicus. Minores autem anguli, ut Paestanus,
Amyclanus, et caeteri similes. Flustra motus maris sine tempestate
fluctuantis. Naevius in Bello Punico sic ait: Onenariae onustae stabant in
flustris, ac si diceret in salo.
4 Moles, quae eminent, et procurrunt mari. De
quibus Pacuvius: Omnes latebras sublata mole obtrusas. Sinus caecus
fluctus tumens, necdum tamen canus. De quo Atta in Togatis sic ait: Pro
populo fluctus caecos faciunt per discordiam. Et Augustus, inquit, Nos
venimus Neapolim fluctu quidem caeco.
5 Ditus, quidquid aqua alluit, Flumen
omnis humor, qui vel modice fluit. Torrens fluvius,
qui pluvia crescit, siccitate torrescit: de quo Pacuvius: Flammeo vapore
torrens terrae. Ostia exitus fluminum in mare. Tollae aquarum
projectus, quales sunt in Aniene flumine quam maxime praecipites.
|