CAPUT XLV. De positione terrae.
1 Qualiter
terra super aerem fundata libratis credatur stare ponderibus, sic dicit
Ambrosius: «De Terrae autem qualitate, sive positione sufficiat secundum
Scripturam Job sciendum quia suspendit terram in nihilo.» Philosophi quoque
similiter opinantur, aere denso terram sustineri, et quasi spongiam mole sua
immobilem pendere, sicque, ut aequali motu hinc atque inde, veluti alarum
suffulta remigiis, ex omni parte librata propendeat, nec in partem possint
inclinari alteram.
2 Verumtamen, utrum, densitate aeris
sustineatur, an super aquam pendeat, quia scribitur qui fundavit terram
super aquas (Psal. CXXXV, 6); vel quomodo aer mollis tantam mollem
possit sustentare terrenam; aut si super aquas est tam immane pondus, quomodo
non demergatur; aut quomodo aequitatis libram teneat ne in alteram partem
propensa incumbat; hoc nulli mortalium scire fas est, nec nobis discutere, aut
perscrutari licet cuiquam tantam divinae artis excellentiam, dum constet eam
lege majestatis Dei aut super aquas, aut super nubes stabilem permanere. Quis
enim, inquit, Salomon, sufficit narrare opera illius, aut quis
investigabit magnalia ejus? Ergo quod mortalium naturae secretum est,
divinae potentiae relinquendum est.
|