CAPUT XLVII. De monte Aetna.
1 De monte
autem Etna Justinus in libro Historiarum ita scribit, dicens: Siciliae
tellus tenuis, ac fragilis, et cavernis quibusdam, fistulisque ita
penetrabilis, ut ventorum tota ferme flatibus pateat, necnon et ignibus
generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia, quippe intrinsecus
strata sulphure et bitumine traditur. Quae res facit ut spiritu cum igne introrsus colluctante frequenter et
compluribus locis nunc vapores, nunc fumum eructet.
2 Inde denique Aetnae montis per tot saecula durat
incendium, et ubi acrior per spiramenta cavernarum ventus incubuit, arenarum
moles egerunt. Accedunt et perpetua fomenta insularum Aeolidum, veluti ipsis
undis alatur incendium, neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot
saecula tantus ignis potuisset, nisi et humoris nutrimentis aleretur.
3 Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdim peperere.
Hinc latratus auditus, hinc monstra, hinc reddita simulacra, dum navigantes,
magnis vorticibus pelagi dissidentis, exterriti, latrare putant undas, quas
sorbentis aestus vorago collidit. Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos
ignes facit. Nam
aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit, atque ibi
suffocatum tandiu tenet, donec, per spiramenta terrae diffusus, nutrimenta
ignis incendat.
4 Constat autem ad exemplum gehennae, cujus
ignis perpetua incendia spirabunt ad puniendos peccatores, qui cruciabuntur in
saecula saeculorum. Nam sicut isti montes in tanta temporis diuturnitate usque
nunc flammis aestuantibus perseverant, ita ut nunquam exstingui possint, sic ignis
ille ad crucianda corpora damnatorum finem nunquam est habiturus.
|