CAPUT III. De hebdomada.
1 Hebdomada apud
Graecos et Romanos septem dierum cursu peragitur. Apud Hebraeos autem septem
anni sunt. Declarat hoc Daniel de septuaginta hebdomadis. Hebdomada autem
septem feriis constat. Feria quoque a fando dicta est,
quasi fari, eo quod in creatione mundi per singulos dies dixit Deus fiat.
Item quia dies Sabbati, ab initio feriatus habetur. Inde dies Solis prima feria
nuncupatur, quia primus est a feria. Item dies Lunae proinde secunda feria,
quia secundus est a feria, id est, Sabbato, qui est feriatus. Sic et caeteri
dies tali ex numero sumpserunt vocabula.
2 Apud Romanos autem hi dies a planetis, id
est, ab erraticis stellis vocabulum acceperunt. Primum enim diem a sole vocaverunt, qui princeps est
omnium siderum, sicut idem dies caput est cunctorum dierum. Secundum a
luna, quae soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen.
Tertium a stella Martis, qui Pyrois vocatur.
3 Quartum a stella Mercurii, quam quidam
candidum circulum dicunt. Quintum a stella Jovis, quam Phaethonta dicunt.
Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, qui inter omnia sidera plus
lucis habet. Septimum a stella Saturni, quae septimo coelo locata, triginta
annis fertur explere cursum suum.
4 Proinde autem gentiles ex his septem
stellis nomina diebus dederunt, eo quod per easdem aliquid sibi effici
aestimarent, dicentes habere ex sole spiritum, ex luna corpus, ex Mercurio
linguam et sapientiam, ex Venere voluptatem, ex Marte fervorem, ex Jove
temperantiam, ex Saturno tarditatem. Talis quippe exstitit gentilium stultitia,
qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta.
|