Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT IV. De mensibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. De mensibus.

1 Mensis est luminis lunaris circuitus, ac redintegratio, sive a nova ad novam cursus. Cujus figura plerumque hujus vitae cursus intelligitur, quae suis incrementis, quasi mensis peragitur, ac diminutionibus certissimis terminatur. Mensem autem antiqui definierunt: Quandiu luna Zodiacum circulum perducitur.

2 Antiqui autem gentiles mensibus nomina quaedam ex diis suis, quaedam ex causis, quaedam vero ex numero, imposuerunt, incipientes a Martio, quia ex ipso anni exorientis ordinem servaverunt. Hunc autem Martium propter honorem Romuli sic appellaverunt, quia eum Martis filium esse crediderunt. Aprilem vero, nullo deorum suorum nomine, sed de re propria, quasi Aperilem nominaverunt, eo quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem.

3 Inde mensem Maium, pro Maia Mercurii matre, quam deam sibi propter majores decreverunt. Deinde Junium a Junone, quam sororem vel conjugem Jovis fuisse testantur. Alii autem, sicut Maium pro majoribus, ita pro junioribus Junium vocari dixerunt. Item Julium a Julio Caesare, Augustum vero ab Octaviano Augusto vocaverunt. Nam prius Julius Quintilis, et Augustus Sextilis vocabantur. Sed eorum nomina a Caesaribus Julio sive Augusto sunt commutata.

4 Jam September, eo quod septimus sit a Martio, qui est principium veris. Simili quoque ordine October, et November, et December, ex numero imbrium atque veris vocabulum acceperunt. Porro Januarium ex nomine Jani vocaverunt, sed specialiter Januarius appellatur, eo quod janua sit anni atque principium. Februarium autem a Februis sacris Lupercorum appellaverunt. Itaque apud antiquos Latinos decem mensibus cursus anni computabatur. Sed Januarium Romani, Februarium Numa Pompilius addidit, atque in duodecim menses annum distinxit.

5 Plerique autem asserunt Ancum Sabinorum regem prius annum in menses divisisse, Idus, Kalendasque, et intercalares dies instituisse. In Codicibus autem sanctarum Scripturarum duodecim menses fuisse anni etiam ante diluvium ostenditur. Sicut enim ibi legitur: Aqua autem imminuebatur usque ad undecimum mensem. Undecimo autem mense, prima die mensis apparuerunt capita montium. Sic enim tunc dinumerabatur mensis, sicut et nunc. Sed non quos Kalendae, sed quos luna coepta et finita concludit.

6 Kalendas autem a colendo dictas. Apud antiquos enim semper mensium principia colebantur. Idus quoque dictae a diebus, vel ab idulio, et Nonae a nundinis. Menses autem omnes apud Latinos ex Kalendis sumunt principia. Apud Hebraeos ex lunae nascentis recursu.

7 Apud Aegyptios autem principia mensium ante Kalendas quatuor, vel quinque dies pronuntiantur, juxta quod formula subjecta declarat. (Vide pag. seq.)  Dehinc reverteris ad quartum Kalendas Septembris, talique ratione complentur dies CCCLX duodecim mensium Aegyptiorum. Quinque dies supersunt, quos ἐπαγομένους, vel intercalares, sive addititios vocaverunt. De quibus superius memoratum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License