CAPUT IX. De mundo.
1 Mundus est
universitas omnis, quae constat ex coelo et terra. De quo apostolus Paulus ait:
Praeterit enim figura hujus mundi. Secundum mysticum autem sensum,
mundus competenter homo significatur: quia sicut ille ex quatuor concretus est
elementis, ita et iste constat quatuor humoribus uno temperamento commistis.
2 Unde et veteres hominem in communionem
fabricae mundi constituerunt. Siquidem Graece mundus κόσμος, homo
autem μικρόκοσμος, id est,
minor mundus, est appellatus; licet et per mundum nonnunquam Scriptura
peccatores insinuet, de quibus dictum est: Et mundus eum non cognovit.
3 Formatio mundi ita demonstratur. Nam
quemadmodum erigitur mundus in septentrionalem plagam, ita declinatur in
australem. Caput autem et quasi facies, orientalis regio, ultima pars
septentrionalis. Nam partes ejus quatuor sunt: prima pars mundi est
Orientis. Secunda meridiana. Tertia Occidentis. Ultima vero et
extrema septentrionalis. De qua Lucanus:
Sic mundi pars ima jacet, quam zona nivalis
Perpetuaeque premunt hiemes.
|