CAPUT X. De
quinque circulis.
1 In
definitione autem mundi circulos aiunt philosophi quinque, quos Graeci zonas
vocant, in quibus dividitur orbis terrae. Has Virgilius in Georgicis ostendit,
dicens: Quinque tenent coelum zonae. Sed fingamus eas in modum dexterae
nostrae, ut pollex sit circulus Arcticus, frigore inhabitabilis; secundus
circulus Therinus, temperatus habitabilis; medius circulus Isemerinus, torridus
inhabitabilis; quartus circulus Chimerinus, temperatus habitabilis; quintus circulus
Antarcticus, frigidus inhabitabilis.
2 Horum primus septentrionalis est, secundus
solstitialis, tertius aequinoctialis, quartus hiemalis, quintus australis. De
quibus Varro dixit:
At quinque
aetherius zonis accingitur orbis,
Ac vastant imas hiemes, mediamque calores:
Sic terrae extremas inter mediamque coluntur.
Qua solis valido nunquam rota ferveat igne.
Quorum circulorum divisiones talis distinguit figura.
3 Sed ideo aequinoctialis circulus
inhabitabilis est, quia sol per medium coelum currens nimium istis locis facit
fervorem, ita ut nec fruges ibi nascantur propter exustam terram, nec homines
propter nimium ardorem habitare permittantur. At contra septentrionalis et
australis circuli sibi conjuncti idcirco non habitantur, quia a cursu solis
longe positi sunt, nimioque coeli rigore ventorumque gelidis flatibus
contabescunt.
4 Solstitialis vero circulus, qui in
Oriente inter septentrionalem et aestivum est collocatus, et iste qui in
Occidente inter aestivum et australem est positus, ideo temperati sunt, quod ex
uno circulo rigorem, ex altero calorem habeant. De quibus Virgilius:
Has inter, mediamque duae mortalibus aegris
Munere concessae divum.
Sed qui
proximi sunt aestivo circulo, ipsi sunt Aethiopes nimio calore perusti.
|