Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XII. De coelo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. De coelo.

1 Coelum spiritualiter Ecclesia est, quae in hujus vitae nocte sanctorum virtutibus, quasi claritate siderum, fulget. Pluraliter autem coeli nomine sancti omnes, vel angeli intelliguntur. Siquidem per coelos etiam prophetas et apostolos accipere debemus. De quibus scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei; utique quod ipsi adventum et mortem, ipsi quoque resurrectionem Christi et gloriam mundo annuntiaverunt.

2 De coeli autem nomine sic dicit sanctus Ambrosius in libris quos scripsit de creatione mundi: Coelum Graeco vocabulo οὐρανὸς dicitur; apud Latinos autem propterea coelum appellatur, quia impressa stellarum lumina, veluti signa, habens, tanquam coelatum dicitur, sicut argentum, quod signis eminentibus refulget, coelatum vocatur. Hujus enim esse subtilem naturam etiam Scriptura demonstrat, dicens, quod firmavit coelum sicut fumum.

3 Partes autem ejus: chous, axis, cardines, convexa, poli, sidera. Chous, quod coelum continet. Unde Ennius: Vix solum complere choum terroribus coeli. Axis, linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit. Cardines, extremae axis partes sunt. Convexa, extrema coeli. Poli, ex coelestibus circulis cacumina, quibus maxime sphaera nititur: quorum alter ad Aquilonem spectans Boreus, alter terrae oppositus Austronotus dictus est.

4 Coelum autem ab Oriente ad Occidentem, semel in die et nocte verti sapientes existimant. Hoc autem rotundum, volubile, atque ardens esse dixerunt. Cujus sphaeram super aquas esse putaverunt, ut in ipsis volvatur, ejusque incendium temperent. Sphaeram autem confirmant, nec principium habere, nec terminum, pro eo quod rotunditate sui, quasi circulus, unde incipiat, vel ubi desinat, facile non comprehendatur. Aequaliter enim ex omni parte fertur esse collecta, et omnia similiter respiciens, atque a centro terrae aequis spatiis distincta; ipsaque sui aequalitate ita stabilis, ut eam in nullam partem declinare undique aequalitas collecta permittat, ac nullo fulcimento subvecta sustentetur.

5 Cujus perfectionem sphaerae vel circuli multis argumentationibus tractans, rationabile Plato Fabricatoris mundi opus insinuat. Primo, quod ex una linea constat. Secundo, quod sine initio est, et sine fine. Tertio, quod a puncto efficitur. Denuo, quod motum ex se habeat. Deinde quod careat indicio angulorum, et quod in se caeteras figuras omnes includat, et quod motum inerrabilem habeat, siquidem sex alii motus errabiles sunt, ante, a tergo, dextra, laevaque, sursum, deorsum. Postremo, et quod necessitate efficiatur, ut haec linea ultra circulum duci non possit.

6 Duo sunt autem, ut diximus, poli, quibus coelum volvitur, Boreus, quem Aquilonium vocamus. Hic Arcti, id est, septentriones, qui nobis semper apparent. Cui contrarius est Notius, qui australis dicitur. Hic est, qui terra, ut ait Cicero, tegitur, et ἀφανὴς a Graecis nominatur. Tanta autem polus celeritate ferri dicitur, ut nisi adversus ejus praecipitem cursum astra currant, mundi ruinam faciant. Fertur enim ejus praeceps volubilitas cursu siderum temperari. Unde Lucanus:

Sideribus quae sola fugam moderantur olympi,
Occurruntque polo, diversa potentia prima
Mundi lege data est.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License