CAPUT XV. De natura solis.
1 Haec sunt
verba Ambrosii in Libro Hexaemeron. Solem, inquit, philosophi
negant calidae esse naturae, eo quod albus sit, non rubicundus, aut rutilus in
speciem ignis, et ideo quod nec ignitus natura sit. Si quid habet caloris,
ferunt prae nimio motu conversionis accidere. Quod ideo dicendum putant, ut
nihil videatur humoris consumere, quia calorem, quo humor, vel minuitur, vel
plerumque exhauritur, non habet naturalem. Sed
nihil agunt, cum ista proponunt, quia nihil interest utrum ex natura calorem
quis habeat, an ex passione, vel ex alia causa.
2 Nos autem credimus eum sicut habere
virtutem illuminandi, ita etiam vaporandi. Igneus est enim sol; ignis autem et
illuminat, et exurit. Quidam
autem dicunt solis ignem aqua nutriri, et ex contrario elemento virtutem
luminis, et vaporis accipere; unde frequenter solem videamus madidum, atque
rorantem; in quo evidens dat indicium, quod elementum aquarum ad temperiem sui
sumpserit.
3 Hoc quantum ad naturam ejus pertinet. At vero juxta
spiritualem intelligentiam, sol Christus est, sicut in Malachia scriptum est: Vobis
autem credentibus justitiae sol orietur, et sanitas in pinnis ejus. Merito
autem Christus sol intelligitur dictus, quia ortus occidit secundum carnem, et
secundum spiritum de occasu rursus exortus. Item sol illuminat, et exurit, et
opaco tempore confovet sanos, febricitantes vero flagrantia geminati caloris
incendit; ita et Christus credentes fidei spiritu vegetante illuminat, negantes
se aeterni ignis ardore torrebit.
|