CAPUT
XVI. De quantitate solis et lunae.
1 Rursus in
eodem opere Doctor idem ita testatur: Solis radius nulli propior, nulli
longinquior est. Similiter et lunae globus aequalis est omnibus. Similis sol
est et Indis et Britannis; eodem momento ab utrisque videtur, cum oritur, nec
cum vergit in Occasum minor apparet Orientalibus; nec Occidentalibus, cum oritur,
inferior quam Orientalibus aestimatur. Quantum distat, inquit, Oriens ab
Occasu, tantum hoc sibi invicem distat. Sed sol a nullo distat, nulli
praesentior, nullique remotior est.
2 Neque moveat quemquam, quod tanquam
cubitalis in orbe suo videtur, cum oritur; sed considerare oportet quantum
intersit spatii inter solem et terram, quod aspectus nostri infirmitas et
quaedam aegritudo vix valet intendere. Hunc autem ampliorem aliquot
partibus, quam terram esse sapientes describunt.
3 Lunam minorem esse dicunt quam solem;
omnia enim quae proxima sunt nobis majora videntur, longinquitate autem locorum
visus languescit. Lunam ergo videmus prope nos esse, nec eam majorem aspectui
nostro quam solem. Ideoque, cum sol longe superior sit a luna, tamen nobis major
videtur: jam, si prope nos accesserit, multo majorem futurum.
|