CAPUT XVII. De cursu solis.
1 Dicunt
antiqui, Aratus et Hyginus, solem per seipsum moveri, non cum mundo verti uno
loco manentem. Nam si fixus maneret, necesse erat eodem loco occidere et
exoriri a quo pridie fuerat exortus, quemadmodum caetera siderum signa oriuntur
et occidunt. Praeterea, si ita esset, consequens erat dies et noctes omnes esse
aequales, et quam spatiosus hodiernus dies esset, tam longus semper esset
futurus.
2 Nox quoque simili ratione semper aequalis
permaneret, sed quoniam inaequales dies aspicimus, et solem alio loco cras
occasurum, alio occidisse hesternum videamus, ideo qui diversis locis occidit,
et exoritur, putant eum philosophi nequaquam cum mundo fixum volvi, sed ipsum
per se moveri. Qui postquam ardentem rotam Oceano tinxerit, per incognitas
nobis vias ad locum unde exierat regreditur, expletoque noctis circulo, rursus
de loco suo festinus erumpit; obliqua enim et fracta linea per Austrum pergit
ad Boream, et ita ad Orientem revertitur. Hiemis autem tempore per plagam
meridianam currit. Aestate vero Septentrioni vicinus est. Sed quando per
Austrum currit, vicinior terrae est; quando vero juxta Septentrionem, sublimis
attollitur.
3 Cui ideo Deus diversa cursus constituit
loca, et tempora, ne dum semper in iisdem moraretur locis, quotidiano ea vapore
consumeret. Sed ut Clemens ait, diversos accipit cursus, quibus aeris temperies
pro ratione temporum dispensetur, et ordo vicissitudinum permutationumque
servetur. Nam dum ad superiora conscenderit, ver temperat: ubi autem ad summum
coelum venerit, aestivos accendit calores. Descendens rursus, autumni temperiem
reddit; ubi vero ad inferiorem redierit circulum, ex glaciali compage coeli
rigorem nobis hiberni frigoris derelinquit.
4 Ex ipso enim sunt horae; ex ipso dies cum
ascenderit, ex ipso etiam nox cum occiderit; ex ipso menses et anni numerantur;
ex ipso vicissitudines temporum fiunt, et cum sit iste minister bonus, genitus
ad vicissitudines temporum moderandas, tamen ubi secundum voluntatem Dei
correptio mortalibus datur, incandescit acrius, et urit mundum vehementioribus
flammis, et perturbatur aer, et plaga hominum, et corruptio terris injicitur,
et lues animantibus, et pestilens per omnia mortalibus annus inducitur.
5 Quod autem Sol oriens per Austrum, id est,
meridianum, iter habet, et decursa australi parte invisibilis vadit in locum
suum rediens, ad instar quippe Ecclesiae fabricatus est hic mundus, in quo
Dominus Jesus Christus, sol aeternus, partem suam percurrit, unde et Meridianum
vocant. Aquiloni vero, id est, adversae parti non oritur, sicut
iidem, cum in judicio venerit, dicent: Justitiae lumen non illuxit nobis, et
Sol non est ortus nobis. Timentibus
autem Dominum oritur Sol justitiae, et sanitas in pinnis ejus, sicut scriptum
est. Malis
vero meridie nox est, sicut legitur: Dum sustinent ipsi lumen, factae sunt
illis tenebrae; dum sustinent fulgorem, in obscura nocte ambulaverunt.
|