CAPUT XVIII. De lumine lunae.
1 Ait
Sanctus Augustinus in Psalmi decimi expositione: «Quaeritur, inquit, unde habet
luna lumen. Duae tantum opiniones traduntur, sed quae sit harum verax, dubium
fertur quemquam scire posse.» Alii namque dicunt proprium eam lumen habere,
globique ejus unam partem esse lucifluam, aliam vero obscuram, et dum movetur
in circulo suo, eamdem partem, qua lucet, paulatim ad terras converti, ut
videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculato lumine fulget.
2 Nam et si formes pilam ex parte media
candidam, ex parte obscuram, tunc eam partem, quae obscura est, si coram oculis
habeas, nihil candoris aspicies; cum coeperis illam candidam partem paulatim ad
oculos convertere, primum veluti cornua candoris videbis; dehinc sensim
crescet, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurum alterius
partis videatur; quam si denuo paulatim converteris, incipit obscuritas
apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, ac sic totus candor
ab oculis avertatur, et sola iterum obscura pars possit videri. Quod fieri
dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintamdecimam, et rursus
usque ad tricesimam minui, et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis
appareat.
3 At contra alii dicunt lunam non suo
fulgere lumine, sed a sole accipere lumen. Sol enim illi loco superior est.
Hinc evenit ut quando sub illo est, parte superiore luceat, inferiore vero,
quam habet ad terras, obscura sit. Cum vero ab illo discedere coeperit,
illustretur ex ea parte, quam habet ad terram, incipiens a cornibus. Sicque
paulatim, sole longius discedente, pars omnis subterior illuminatur, donec
efficiatur quintadecima luna. Post dimidium autem mensem, cum coeperit ex alio
semicirculo propinquare soli, quanto magis superiore parte illustratur, tanto
magis ab ea parte quam terris avertit, non potest excipere radios solis, et
propterea videtur decrescere.
4 Illud certe manifestum est, et cuilibet
advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a
sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando. Ab illo
ergo accipit lumen, et cum sub illo est, semper exigua est; cum vero ab illo
longius abcesserit, fit ampla, suoque ambitu plena. Si enim suo lumine
uteretur, necesse erat semper eam esse aequalem, nec die XXX exilem fieri; et
si suo lumine uteretur, hujus nunquam eclipsis fieret.
5 Caeterum, quantum ad intellectum pertinet
mysticum, luna hujus mundi speciem tenet, quia sicut ista menstruis
completionibus deficit, ita mundus ad conflationem temporum currens quotidianis
defectibus cadit. Luna quippe elementi sui varietate diversis cursibus desinit
ut crescat, crescit ut desinat. Sed
ideo alternis vicibus commutationem sideris repraesentat, ut doceat homines ex
ortu morituros, et ex morte victuros; atque ideo cum senescit, mortem corporum
prodit; cum augetur, aeternitatem indicat animarum.
6 Nonnunquam vero eadem luna etiam Ecclesia
accipitur, pro eo quod sicut ista a sole, sic Ecclesia a Christo illuminatur.
Sicut enim luna deficit atque crescit, ita Ecclesia defectus habet et ortus. Frequenter enim defectibus suis crevit, et his meruit
ampliari, dum persecutionibus minuitur, et confessorum martyrio coronatur. Item
sicut luna larga est roris et dux humentium substantiarum, ita Ecclesia
baptismi et praedicationum. Et quemadmodum, luna crescente, crescunt omnes
fructus, atque ea minuente, minuuntur; non aliter intelligimus et Ecclesiam, in
cujus incremento proficimus cum ipsa. Cum vero persecutionem patitur et
minuitur, et nos cum illa patimur et minuimur.
7 Item sicut septem formas habet luna, sic tot gratias
meritorum habet Ecclesia. Primam enim figuram, bicornem habet; secundam,
sectilem; tertiam, dimidiam ex majore; quartam figuram plenam habet; quintam,
iterum dimidiam ex majore; sextam, iterum sectilem; septimam, bicornem. Eodem
constat numero etiam distributio charismatum, quae per Spiritum sanctum toti
Ecclesiae conferuntur. Septima autem semis, et vicesima secunda semis, in suo
orbe media est. Caeterae proportionales sunt.
|