CAPUT XX. De eclipsi solis.
1 Solem sapientes
dicunt altius currere, lunam autem proximam esse terrae. Haec ergo, dum deorsum
ad idem signum vel lineam qua sol vehitur, convenerit, objicit se soli, et
tenebras totius orbis efficit. Quod tantum intermenstruo contingit. Nam tunc luna
in eadem parte signi est qua sol vehitur, ideoque fit illi proxima, et
oppositione sui obscurari ab oculis nostris lumen ejus videtur: veluti si
aliquis oculis manum expansam opponat, quanto magis id fecerit, eo minus illa
videri poterit; quanto autem procul discesserit, eo magis illi omnia potuerunt
apparere.
2 Simili itaque ratione cum ad solis locum
vel lineam luna pervenerit, tunc proxima ei esse videtur, et radios ejus ita
coram oculis nostris obscurare, ut lumen non possint ejicere. Cum autem luna ab
eo loco discesserit, tunc sol lumen ejicit, et ad oculos nostros transmittit.
Quapropter ita soli objicitur luna, sicut lunae opponitur terra; quae utraque
lumina cum ad terras non perveniunt, defecisse dicuntur. Alii autem dicunt
defectum solis fieri, si foramen aeris, quo sol radios fundit, aliquo spiritu
contrahatur sive obturetur. Hoc physici et sapientes mundi dicunt.
3 Caeterum doctores nostri mystice hujus
eclipsis mysterium in Christo dixerunt esse completum tunc cum, interrupto
aeterni foederis cursu insolito, turbata ordinem suum elementa perdiderunt, cum
sacrilegae factum conjurationis sol iste verus horrescens, insertis in populo
judaico errorum tenebris, paululum semetipsum per mortem abscondit, ac de cruce
depositus, sese in sepulcro abditus obscuravit, donec tertia die augustior
solito huic mundo, id est gentibus, claritatis suae potentiam praesentaret; ac
sicut sol in virtute sua refulgens, tenebras operti saeculi illuminaret.
|