Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXI. De lunae eclipsi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. De lunae eclipsi.

1 Luna non deficit, sed obumbratur, nec diminutionem sentit corporis, sed objectu obumbrantis terrae casum patitur luminis. Hanc enim philosophi non habere lumen proprium, sed eamdem a sole illuminari defendunt; et quia ea dimensione distat a sole, ut per mediam terram si quid directum trajiciatur, contingere possit solem sub terram, lunam autem supra terram; et quia usque ad lunarem circulum umbrae terrae extenditur, ideo evenit nonnunquam ut solis radii, objiciente se mole terrae vel umbra, ad eam non perveniant.

2 Patitur autem hoc quintadecima luna, quousque centrum atque umbram obstantis terrae exeat, videatque solem vel a sole videatur. Constat ergo lunam ex solis radiis lumen accipere, et dum objectu terrae solem non aspexerit, tunc lumen amittere. Nam dicunt stoici omnem terram montibus claudi, quorum umbra fertur luna subito non apparere. Unde Lucanus:

Jam Phoebe totum fratri cum redderet orbem,
Terrarum subita percussa expalluit umbra.

3 Figuraliter autem per lunae defectum Ecclesiae persecutiones intelliguntur quando martyrum caedibus et effusione sanguinis, tanquam illo defectu et obscuratione, quasi cruentam faciem luna ostendere videtur, ut a nomine Christiano terreantur infirmi. Sed sicut ista post defectum perspicua illustratione clarescit, adeo ut nihil detrimenti sensisse videatur, ita Ecclesia, postquam per martyrum confessionem suum pro Christo sanguinem fuderit, majore fidei claritate refulget, atque insigniori lumine decorata semetipsam latius in toto orbe diffundit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License