Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXII. De cursu stellarum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. De cursu stellarum.

1 Stellae quidem cum mundo vertuntur; non, stante mundo, stellae vagae feruntur, exceptis his quae planetae vocantur, id est errantes, quae vagis moventur ordinibus. Caeterae, quae aplanes appellantur, uno loco fixae cum mundo volvuntur. Ideo autem planetae, id est errantes dicuntur, quia per totum mundum vario motu discurrunt.

2 Partibus autem diversis inter se moventur sidera. Nam quaedam superius, quaedam inferius currunt. Unde et illa quae terris propinquiora sunt, quasi majora nobis videntur quam ea quae circum coelum volvuntur. Longinquitate enim locorum visus languescit. Hinc accidit ut intervallo longe inter se distantium circulorum, alia celerius, alia tardius ad cursus sui exordium revertantur.

3 Nam quaedam sidera, celerius exorta, serius occidere existimantur; quaedam etiam, tardius caeteris exorta, citius ad occasum perveniunt. Quaedam vero pariter oriuntur, et non simul occidunt. Omnia autem suo tempore ad cursum proprium revertuntur. Radiis autem solis praepedita sidera, aut anomala fiunt, aut retrograda, aut stationaria. Juxta quod et poeta meminit, dicens:

. . . . . Sol tempora dividit aevi,
Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
Ire vetat, cursusque vagos statione moratur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License