Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXIII. De positione septem stellarum errantium.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. De positione septem stellarum errantium.

1 In ambitu quippe septem coelestium orbium, primum in inferioris sphaerae circulo luna est constituta. Ideo proxima terris posita, ut nocte nobis facilius lumen exhibeat. Dehinc secundo circulo Mercurii stella collocata, soli celeritate par, sed vi quadam, ut philosophi dicunt, contraria. Tertio circulo Luciferi circumvectio est, inde a gentilibus Venus ita dicta, quod inter quinque stellas plus lucis habeat. Nam, ut praediximus, quemadmodum sol et luna, ita et haec umbram facit.

2 Quarto circulo solis cursus est collocatus, qui proinde, quia omnibus est lucidior, medius est constitutus, ut tam superioribus quam inferioribus lucem praestet. Ratione autem divina sic constitutus est, quia praeclara omnia in medio esse debent. Porro quinto circulo Pyrois sidus dicitur collocatum, quod illi Marti assignant. Sexto Phaethontis stellam, quam Jovis appellant. Jam summo coelo, id est in mundi vertice, stella Saturni est posita, quae quidem dum summum coelum teneat, sublimiorque sit omnibus, natura tamen ejus frigida fertur, approbante Virgilio:

Frigida Saturni sese quo stella receptet.

3 Haec autem sidera errantia appellantur, non quod ipsa errent, sed quod nos errantes faciant; quae sidera Graece planetae dicuntur. In sole enim et luna omnibus notitia est ortus et occasus, ideoque sol et luna directo cursu vehuntur. Ista vero retrogradantur, vel anomala efficiuntur, id est, quando particulas addunt et detrahunt; caeterum quando tantum detrahant, retrograda dicuntur; stationem autem faciunt quando stant.

4 Anni autem singularum stellarum hi sunt qui in sphaera subjecta continentur. Quibus peractis ad reversionem circuli sui iisdem signis et partibus veniunt. Nam luna octo annis fertur explere circulum suum, Mercurius annis XXIII, Lucifer annis IX, Sol annis XIX, Pyrois annis XV, Phaeton annis XII, Saturnus annis XXX. Quorum orbium atque stellarum positionem subdita demonstrat figura.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License