CAPUT XXIV. De lumine stellarum.
1 Stellas
non habere proprium lumen, sed a sole illuminari dicunt, nec eas unquam de
coelo ascendere [Al. abscedere], sed veniente sole celari. Omnia enim
sidera obscurantur, sole oriente, non cadunt. Nam dum sol ortus sui signa
praemiserit, omnes stellarum ignes sub ejus luminis fulgore evanescunt; ita ut
praeter solis ignem nullus sideris splendor videatur. Hinc etiam et sol appellatus, eo quod solus appareat
obscuratis cunctis sideribus. Nec mirum hoc de sole, cum etiam plena
luna, et tota nocte fulgente, pleraque astra non luceant. Esse autem etiam per
diem in coelo stellas probat solis deliquium, quod quando sol objecto orbe
lunae fuerit obscuratus, clariora in coelo videantur astra.
2 Stellae autem, secundum mysticum sensum,
sancti viri intelliguntur. De quibus dictum est: Qui numerat multitudinem
stellarum. Sicut enim omnes stellae a sole illuminantur, ita sancti a
Christo gloria coelestis regni glorificantur. Et sicut prae fulgore solis et vi
maxima luminis ejus sidera obtunduntur, ita et omnis splendor sanctorum in
comparatione gloriae Christi quodammodo obscuratur. Et quemadmodum stellae sibi
differunt claritate, ita justorum diversitas meritorum discretione.
|