Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXVI. De nominibus astrorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. De nominibus astrorum.

1 Legitur in Job, dicente Domino: Nunquid conjungere vales micantes stellas Pleiades, et gyrum Arcturi poteris dissipare? Nunquid producis Luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? Et iterum alibi: Qui facit Arcturum, et Orionem, et Hyadas. Haec nomina stellarum dum in Scripturis legimus vanis deliramentis assensum non praebeamus, qui falsis opinionibus vocabula ista in astris ex hominum nominibus, vel aliarum creaturarum vocabulis imposuerunt. Ita enim stellarum quarumdam gentilium sapientes nomina, sicut et dierum, indiderunt.

2 Quod vero eisdem nominibus sacra utitur Scriptura, non eorum idcirco vanas approbat fabulas, sed faciens ex rebus visibilibus invisibilium rerum figuras ea nomina pro cognitione ponuntur quae late sunt cognita, ut quidquid incognitum significat, facilius per id quod est cognitum humanis sensibus innotescat.

3 Arcturus est ille quem Latini Septentrionem dicunt, qui septem stellarum radiis fulgens, in seipso revolutus rotatur, qui ideo Plaustrum vocatur, quia in modum vehiculi volvitur, et modo tres ad summa elevat, modo quatuor inclinat. Hic autem in coeli axe constitutus semper versatur, et nunquam mergitur. Sed dum in seipso volvitur, et nox finitur.

4 Per hunc Arcturum, id est Septentrionem, Ecclesiam septenario virtute fulgentem intelligimus. Nam sicut in axe coeli Arcturus semper inclinatur rursumque erigitur, ita et Ecclesia diversis quidem adversitatibus humiliatur, sed mox consurgens spe et virtutibus elevatur; et sicut ex tribus stellis et quatuor Septentrio efficitur, ita Ecclesia ex fide Trinitatis et operationibus quatuor virtutum principalium consummatur. Fide enim et operibus homo justificatur.

5 Bootes, stella est quae Plaustrum, id est Septentrionem sequitur, qui etiam ab antiquis Arctophylax dicitur, sive minor Arctos. Unde et quidam eam Septentrionem dixerunt. Hanc spectant praecipue qui navigare noscuntur. De qua Lucanus:

. . . . . . . Velox ubi nocte Bootes;
Quae cum orta fuerit, cito facit occasum.

6 Pleiades sunt multae juges stellae quas etiam botrum appellamus a multitudine stellarum. Nam et ipsae septem esse dicuntur, sed amplius quam sex nullus conspicere potest. Haec ab oriente surgunt, et appropinquante diei claritate stellarum ejus ordo distenditur. Pleiades autem ex pluralitate vocatae sunt, quia pluralitatem Graeci πλειότητα appellant. Has Latini Vergilias appellaverunt, eo quod vere oriantur, et eo magis caeteris praedicantur, quod his exorientibus aestas significatur, occidentibus hiems ostenditur, quod aliis penitus non est traditum signis.

7 His autem stellis, ab eo quod septem sunt et splendide micant, sancti omnes septiformi spiritus virtute fulgentes significantur; ab eo autem quod sibi vicinantur, sed non se contingunt, charitate proximos, et tempore divisos Dei praedicatores ostendunt.

8 Orion stella est *. Hic autem Orion gladius dictus est. Unde etiam eum Latini Jugulam vocant, sidus, ut videtur, armatum et stellarum luce terribile, quod ignorare magnae difficultatis est, adeo ut quamvis rudes oculos, tamen prae fulgoris splendore in seipsum rapiat. Hi quippe Oriones in ipso pondere temporis hiemalis exoriuntur, suoque ortu imbres et tempestates excitant, et maria terrasque perturbant.

9 Oriones autem significant martyres. Nam sicut isti nascuntur in coelo tempore hiemis, ita in Ecclesia martyres procedunt tempore persecutionis. Procedentibus Orionibus, mare turbatur et terra; obortis vero martyribus, terrenorum et infidelium corda tempestate jactantur.

10 Lucifer, stella nitens, quae ominum maxima et clarior esse videtur. Nam quemadmodum sol et luna, ita haec umbram facit. Ista igitur orientem solem praecedit, atque mane nuntians tenebras noctis lumine sui fulgoris dispergit. Cujus figura est Christus, qui, velut Lucifer, per Incarnationis mysterium producitur; per quem lux fidei, tanquam dies secutura, monstratur.

11 Lucifer autem bipertitus est: sic hujus pars sancta est, sicut Dominus in Apocalypsi de se et Ecclesia dicit: Ego sum genus et radix David, Stella splendida et matutina. Item: Qui vincit, dabo ei stellam matutinam. Pars autem alia Luciferi, diabolus esse dignoscitur. De quo scriptum est: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? et qui etiam in coelo super stellas Dei dicit se sedem positurum, et cadens de coelo confringitur.

12 Vesperus est stella occidentalis noctem ducens. Hic solem occidentem sequitur, et tenebras succedentes praecedit. Hic autem Antichristi exprimit typum, qui tanquam vesper consurgit, ut ait Job, super filios terrae, ut caecae noctis successu carnalium corda offuscet. Quod ideo auctore Deo fit, quia pro infidelitate praecedenti, qua renuerunt Christo credere, Antichristum suscipere meruerunt.

13 Cometes stella est quae velut comas luminis ex se fundit. Haec cum nascitur, aut regni mutationem fertur ostendere, aut bella, aut pestilentias surgere. De qua Prudentius ait: Tristis cometa intercedit. Et Lucanus:

. . . . Et terris minitantem regna cometem.

Et Virgilius:

. . Nec diri toties arsere cometae.

Genethliaci autem omnes stellas erraticas quibusdam temporibus cometas fieri dicunt, et prout cuique sunt motus, ita secunda vel adversa portendere.

14 Sirius stella est, quam vulgo Canem appellant. Sirius quippe appellata propter flammae candorem, quod ejusmodi sit ut prae caeteris lucere videatur. Haec oriens mundum ardoris nimio calore incendit, et aestu suo fructus exurit. Interdum et morbo afficit corpora, corrumpens aerem flagrantia ignis. Ab hac enim stella dies Caniculares nominantur, quoniam hi plus flagrant ardoribus quam totius aestatis tempus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License