CAPUT XXVII. Utrum sidera animam habeant.
1 Solet autem
quaeri, ut ait sanctus Augustinus, utrum sol et luna, et aliae stellae, corpora
sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos. Et si habent, utrum ab
eis etiam vitaliter inspirentur, sicut animantur canes per animas animalium, an
sola sine ulla permistione praesentia. Et dum motus alicujus corporis sine anima
esse non possit, stellae, quae cum tanto ordine ac tanta ratione moventur, ut
in nullo prorsus aliquando cursus earum impediatur, utrum animantes sint, et
rationabiles videantur, non facile comprehendi potest.
2 Salomon autem cum diceret de sole: Gyrans gyrando
vadit spiritus, et in circulos suos revertitur, ostendit ipsum solem
spiritum esse, et quod animal sit, et spiret, et vigeat, et annuos orbes suos
cursu expleat, sicut et poeta ait:
Interea magnum sol circumvolvitur annum.
Et alibi:
Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra
Spiritus intus alit.
Quapropter,
si corpora stellarum animas habent, quaerendum quid futurae sint in
resurrectione.
|