Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXX. De fulminibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXX. De fulminibus.

1 Aiunt naturalium scrutatores causarum, quod ex collisione atque attritu nubium fulgura generentur ad instar silicum duriorum quos cum compulseris invicem sibi, medius ex his ignis elabitur, vel quemadmodum si lignum ligno ras, ignem emittit. Unde et Papinius:

Fulguraque attritis quotiens micuere procellis.

Hac itaque ratione, cum nubila invicem in se fuerint collisa, illico fulmina mittuntur.

2 Dehinc sequuntur tonitrua, quae licet sonitu tardiora sunt, praecedenti concussi luminis claritate, pariter tamen cum fulgure emittuntur. Sed eorum sonitus tardius penetrat aures quam oculos splendor fulguris, ad instar securis arborem procul caedentis, cujus quidem ante cernis ictum quam ad aures perveniat sonitus. Ergo nubium attritu fulmina nascuntur. Nunquam enim sereno coelo fulgura micuerunt. Unde et Virgilius:

Non alias coelo ceciderunt plura sereno
Fulgura.

3 Fit enim fulmen nube, imbre et vento. Nam cum ventus in nubibus vehementer agitatus est, sic incalescit, ut incendatur. Dehinc, ut praedictum est, fulgura et tonitrua simul exprimuntur. Sed illud celerius videtur quia clarum est, hoc autem tardius ad aures pervenit. Post fulminis autem jactum, ventorum erumpere violentiam, sicque furorem tempestatis quem in nubibus conclusi agebant exeuntes ad terras emittunt.

4 Lucretius autem dicit fulmina ex minutis seminibus constare, ideo penetrabilia esse; ubicunque autem fulmen ceciderit, sulphuris odorem emittit. Virgilius:

Et late circum loca sulphure fumant,

Et Lucanus:

Aethereoque nocens fumabit sulphure ferrum.

5 In fulminibus sanctorum accipiuntur miracula, claritate signorum ac virtutum micantia, atque ad intima cordis pervenientia. Sublimia loca amplius sentire dicuntur ventorum vel fulminis injuriam, quam humilior terra. Unde et Horatius:

Feriuntque summos
. . . . . . . Fulgura montes.

Nimis autem excelsiora loca a tempestatibus esse secura, ut Olympus, qui celsitudine sua nec impetus ventorum, nec fulminum ictus sentit, quia nubes excedit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License