CAPUT XXXI. De arcu.
1 Clemens
Romanus antistes et martyr ita scribit: «Arcus enim in aere ex imagine solis
hoc modo formatur. Dum
enim sol in nubibus rarescentibus ex adverso refulserit, radiosque suos directa
linea humor in nubilo transfundens impresserit, fit repercussio splendoris ejus
in nubibus, e quibus fulgor emicans arcus speciem format. Sicut enim impressa
cera anuli imaginem exprimit, sic nubes e contra ex rotunditate solis figuram
sumentes, orbem efficiunt, et arcus effigiem fingunt. Apparet
autem hic non semper, sed cum rarescunt nubila coeli. Nam rursus cum in se coeunt nubes atque densantur,
confestim arcus forma resolvitur. In nubium enim densitate arcus aerem in
perfecto gyro complectitur. Denique sine sole et nubibus nunquam apparet arcus,
quia ex typo radii solis species ejus formatur.»
2 Quadricolor enim est, et ex omnibus elementis in se
rapit species. De coelo enim trahit igneum colorem, de aquis purpureum, de aere
album, de terris colligit nigrum. Hic autem arcus, pro eo quod a sole
resplendet in nubibus, Christi gloriam indicat in prophetis, ac doctoribus
refulgentem. Alii ex duobus coloribus ejus, id est
aquoso et igneo, duo judicia significari dixerunt. Unum per quod dudum impii
perierunt in diluvio; alterum, per quod postmodum peccatores cremandi sunt in
inferno.
|