CAPUT XXXIII. De pluviis.
1 Legitur in Amos
propheta: Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae (Amos
IX, 6). Aquae enim amarissimae maris vapore subtili calore aereo
suspenduntur, instar medicinalis cucurbitae, quae calore superioris circuli
humorem, et sanguinem sursum trahit. Hujusmodi itaque ratione aquae maris per
tenuissimos vapores in aere suspensae paulatim concrescunt, ibique igne solis
decoctae in dulcem pluviarum saporem vertuntur.
2 Dehinc gravescente nube modo vi expressae
ventorum, modo solis calore dissolutae, in terrae faciem asperguntur. A nubibus ergo rapiuntur aquae maris, et iterum ab
ipsis reduntur in terras. Sed, sicut diximus, ut dulces possint esse in
pluviis, coquuntur igne solis. Alii autem dicunt non tantummodo aquis maris
nubes concrescere, sed etiam exhalantis terrae vaporibus, nebulas adolescere,
quibus densatis coactisque nubes altius surgere. Atque iisdem labentibus
pluvias effundere.
3 Nubes autem, ut praediximus, apostoli significantur
atque doctores. Pluviae ergo nubium eloquia sunt apostolorum, quae quasi
guttatim, id est, sententialiter veniunt, sed abundantius doctrinae
fecunditatem infundunt.
|