Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT XXXIX. De pestilentia. 1 Pestilentia est morbus late vagans, et contagio suo, quaeque tetigerit, polluens. Haec enim aegritudo non habet spatium temporis quo aut vita speretur aut mors, sed repentinus languor simul cum morte venit. Quae sit vero causa hujus pestilentiae quidam dixerunt: Quando pro peccatis hominum plaga, et correptio terris injicitur, tunc aliqua ex causa, id est, aut siccitatis, aut caloris vi, aut pluviarum intemperantia aer corrumpitur. Sicque, naturalis ordinis perturbata temperie, inficiuntur elementa, et fit corruptio aeris, et aura pestilens, et oritur pernicies, et curruptelae vitium in homines, et caetera animantia. Unde et Virgilius: Corrupto coeli tractu miserandaque venit, 2 Item alii
aiunt pestifera semina rerum multa ferri in aerem, atque suspendi, et in
externas coeli partes, aut ventis, aut nubibus transportari. Deinde quaqua
feruntur, aut cadunt per loca et germina cuncta ad animalium necem corrumpunt;
aut suspensa manent in aere, et cum spirantes auras, illa quoque in corpus
pariter absorbemus, atque inde languescens morbo corpus, aut ulceribus tetris,
aut percussione subita exanimatur. Sicut enim coeli novitate, vel aquarum
corpora advenientium tentari consueverunt, adeo ut morbum concipiant, ita etiam
aer corruptus ex aliis coeli partibus veniens, subita clade corpus corrumpit,
atque repente vitam exstinguit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |