Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XLIV. De nominibus maris et fluminum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT XLIV. De nominibus maris et fluminum.

1 In Pratis Tranquillus sic asserit dicens: Externum mare Oceanus est, internum, quod ex Oceano fluit, superum, et inferum, quibus Italia alluitur. Ex his superum Adriaticum dicitur, et Tuscum inferum.

2 Fretum angustum, quasi fervens mare, ut Siculum et Gaditanum. Aestuaria sunt omnia per quae mare vicissim tum accedit, tum recedit. Altum, proprie mare profundum. Vada, quibus in mari potest stari, quae Virgilius brevia appellat, quae eodem Graeci brachya.

3 Sinus majores recessus maris dicuntur, ut Caspius, Arabicus, Indicus. Minores autem anguli, ut Paestanus, Amyclanus, et caeteri similes. Flustra motus maris sine tempestate fluctuantis. Naevius in Bello Punico sic ait: Onenariae onustae stabant in flustris, ac si diceret in salo.

4 Moles, quae eminent, et procurrunt mari. De quibus Pacuvius: Omnes latebras sublata mole obtrusas. Sinus caecus fluctus tumens, necdum tamen canus. De quo Atta in Togatis sic ait: Pro populo fluctus caecos faciunt per discordiam. Et Augustus, inquit, Nos venimus Neapolim fluctu quidem caeco.

5 Ditus, quidquid aqua alluit, Flumen omnis humor, qui vel modice fluit. Torrens fluvius, qui pluvia crescit, siccitate torrescit: de quo Pacuvius: Flammeo vapore torrens terrae. Ostia exitus fluminum in mare. Tollae aquarum projectus, quales sunt in Aniene flumine quam maxime praecipites.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License