Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT XLVI. De terraemotu. 1 Sapientes
dicunt terram in modum spongiae esse, conceptumque ventum rotari, et ire per
cavernas. Cumque tantum ierit, quantum terra capere non possit, huc atque illuc
ventus fremitum et murmura mittit. Dehinc quaerentis vi viam evadendi, dum
sustinere eum terra non potuerit, aut tremit, aut dehiscit, ut ventum egerat.
Inde autem fieri terraemotum, dum universa ventus inclusus concutit. Terraque
dehiscente 3 Terraemotum
autem illic assidue fieri, ubi cava terrarum sunt, in quibus venti
ingrediuntur, et faciunt terraemotum. Nam ubi arenosum est, aut solida est
terra, non ibi fit terraemotus. Terrae autem motio pertinet ad judicium, quando
peccatores et terreni homines spiritu oris Dei concussi commovebuntur. Item terrae commotio hominum terrenorum est, ad fidem
conversio. Unde scriptum est: Pedes ejus steterunt, et mota est terra,
utique ad credendum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |