CAPUT PRIMUM. De
diebus.
1 Dies est
solis orientis praesentia, quousque ad occasum perveniat. Dies gemine appellari
solet: proprie a solis exortu, donec rursus oriatur, abusive a solis ortu,
usquequo veniat ad occasum. Spatia
diei duo sunt, interdianum et nocturnum; et est dies horarum XXIV; spatium,
horarum XII.
2 Partes abusivi diei tres sunt: mane,
meridies, et suprema. Initia diei alii a solis ortu putant, alii ab occasu,
alii a media nocte. Nam Chaldaei a solis exortu diei initium faciunt, totum id
spatium unum diem appellantes. Aegyptii autem ex initio noctis sequentis diei
originem trahunt. Romani autem a medio noctis oriri diem volunt, et in medio
noctis finiri.
3 Dies in principio operum Dei a lumine
habebat exordium ad significandum hominis lapsum. Nunc autem a tenebris ad
lucem, ut non dies obscuretur in noctem, sed nox lucescat in diem, sicut
scriptum est de tenebris lumen clarescere, quia a delictorum tenebris liberatus
homo ad lucem fidei scientiaeque pervenit. Prophetice autem dies scientiam
divinae legis significat, nox vero ignorantiae caecitatem secundum Osee
prophetam, qui dicit: Nocti assimilavi matrem tuam, factus est populus meus
tanquam non habens scientiam. Item nonnunquam dies prosperitatem significat
saeculi, nox vero adversitatem.
4 Fasti dies sunt quibus jus fatur, id est,
dicitur, ut nefasti quibus non dicitur. Feriati dies, irn quibus res divina fit, et abstinere homines a litibus
oportet. Profesti, festis contrarii, id est, sine religione; festi tantumdem
otii et religionis sunt; atri dies sunt qui et communes vocantur. Siderales, in
quibus sidera moventur, et homines a navigationibus excluduntur; justi continui
triginta. Praeliares, quibus fas est hostem bello lacessere, de quibus liber regum
testatur, dicens: Eo tempore quo solent reges ad bella procedere.
5 Intercalares dies sunt quinque, qui juxta Aegyptios
supersunt duodecim mensibus, et incipiunt a nono Kalendas Septembris, et quinto
Kalendarum memoratarum finiunt. Dies epactarum sunt undecim, qui per singulos
annos ad cursum lunarem accrescunt. Nam dum in annum XII lunae CCCLIV
dies habeant, remanent ad cursum anni solarem dies XI, quos epactas Aegyptii
vocaverunt, pro eo quod ad inveniendam lunam per totum annum adjiciantur. Solstitiales
dies sunt, in quibus sol stat, crescenti spatio dierum, vel noctium.
Aequinoctiales dies sunt, in quibus dies et nox aequalibus horarum spatiis
evolvuntur.
|