CAPUT VI. De annis.
1 Annus est
circuitus solis ac reditus per duodecim menses. Cujus quidem nomen figurate
significat omne tempus vitae hujus, sicut per Isaiam dicitur: Praedicare
annum Domini acceptabilem. Quoniam non ille quo Dominus praedicavit, solus
fuit acceptabilis, sed et totum tempus, juxta quod ait Apostolus: Ecce nunc
tempus acceptabile. Finem denique hujus anni diem judicii
adjunxit, dicens: Praedicare annum Domini, et diem retributionis.
2 Annum autem, quasi anum, dici quidam
putant, id est, circulum. Unde et annuli dicti sunt diminutive. Principium
autem anni alii a bruma putant, ut populi Romani; alii ab aequinoctio verno, ut
Hebraei; alii a solstitio, ut Graeci; alii ab autumno, ut Aegyptii. Annum autem
sapientes hujus mundi partim civilem, partim naturalem, partim magnum esse
dixerunt. Civilis annus est, qui in unius astri recursu per menses duodecim
terminatur.
3 Annus naturalis est, cum se soli luna
supponit, ut inter orbem solis et oculos nostros media facta, tenebras totius
efficiat solis, quod dicitur eclipsis; cujus ratio diutius obscura fuit, sed a
Milesio quodam philosopho exposita est. Annus magnus dicitur, quo omnia sidera
certis temporibus, numerisque completis, ad suum locum vel ordinem revertuntur.
Quem annum antiqui sexcentesimo anno finiri, vel adimpleri dixerunt.
4 Solstitialis annus est, cum sol, expleto
per omnia signa circuitu, in id unde principium cursus sui sumpsit recurrit;
ipse est solaris annus, vel civilis, qui diebus CCCLXV peragitur. Annus lunaris communis est, qui per XII lunares menses
decurrit, id est, dies CCCLIV. Annus embolismus est qui lunas XIII et
dies CCCLXXXIV habere monstratur, in quo anno longius dies Paschae protenditur.
Annus bissextilis est in quo unius diei per quadriennium ex quadrantis ratione
summa colligitur. Annus
jubilaeus est remissionis, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, XLIX
annis texitur, in quo juxta legem clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur
antiqua possessio.
5 Olympias autem est apud Graecos annus quartus, ab
Olympio agone, qui venit transactis annis quatuor. In quibus finem sortitur
agonis tempus, propter quadriennii cursum solis, et propterea quod singulis
annis trium horarum consumptione in quadriennium dies unus completur. Hoc
tempore mittebant circum civitates admonere, ut non solum undique, sed etiam ab
omni genere, omnique aetate et sexu conveniretur.
6 Lustrum quinquennii tempus est apud
Romanos. Dictum autem lustrum, quia census per quinquennium in republica
agebatur. Deinde post per actum censum, sacrificio facto, urbs Roma
lustrabatur. Indictiones Romani invenerunt, quae per singulos annos usque ad
quintum decimum venientes, rursus ad primi anni principium revolvuntur.
7 Aera quoque Caesaris Augusti tempore
posita est. Dicta autem aera, ex quo orbis aes reddere professus est Romano
populo. Aera a die Kalendarum Januariarum accrescit. Bissextus autem, a sexto
Kalendas Martii usque ad diem pridie Kalendarum, in lunae cursu apponitur. Annus Aegyptiorum sine bissexto habet initium quarto
Kalendas Septembris, cum bissexto autem a tertio Kalendarum suprascriptarum.
|