Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT VII. De temporibus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT VII. De temporibus.

1 Sicut ait Ambrosius, tempora sunt vices mutationum, in quibus sol certa cursus sui dimensione anni orbem diffusa varietate distinguit. Tempora autem motus siderum sunt. Unde et Deus, cum haec institueret, dixit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, id est, in aliquo mutabili motu, cujus aliud prius, aliud posterius praeterit, eo quod simul esse non possint. Tempus juxta Hebraeos integer annus est, secundum illud in Daniele: Tempus, et tempora, et dimidium temporis. Per tempus annum significat, per tempora duos, et per dimidium menses sex.

2 Juxta Latinos autem unius anni quatuor tempora ascribuntur: hiemis, veris, aestatis, atque autumni. Hiems est cum sol in meridianis partibus immoratur, tunc enim sol longius abest, terraque rigescit gelu, atque stringitur, et prolixiora sunt spatia noctis quam diei. Hinc causa oritur, ut hibernis flatibus nimia vis nivium, pluviarumque fundatur. Ver est, cum sol ex meridianis decedens partibus super terram redit, et noctis ac diei exaequat tempora, et temperiem aeris reducit, atque fovens omnia, repetendos cogit in partus, ut terra germinet, ac resoluta sulcis semina reviviscant, atque omnium generum quae in terris vel aquis sunt annuis fetibus successio propagetur.

3 Aestas est, cum sol in septentrionem se subrigit, et spatia diurna producit, noctes vero arctat et stringit. Itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur, atque miscetur, eo amplius aerem ipsum vaporat, et humore exsiccato terra fatiscit in pulverem, et adolescere facit semina, et tanquam succos virides maturescere cogit poma silvarum. Tunc, quia et sol aestivis flagrat ardoribus, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc illuminat locum. Autumnus est, dum rursus sol, a summo coeli descendens, infringit aestuum magnitudinem, et, paulisper relaxato ac deposito calore, praestat temperiem, sequente tempestate ventorum, et turbine procellarum, et vi fulminum tonitruumque sonantium.

4 Quoniam certis distinctionibus vicissitudines temporum juxta priorum definitiones perstrinximus, nunc qualiter eadem tempora naturalibus circulis sibi invicem colligantur, expediamus. Ver quippe constat ex humore et igne, aestas ex igne et siccitate, autumnus ex siccitate et frigore, hiems ex frigore et humore. Unde etiam sunt tempora commotionis temperamenti dicta: cujus communionis haec est figura.


5 Quorum temporum haec sunt principia: ver exoritur octavo Kalendas Martias, permanens dies XCI. Aestas incipit nono Kalendas Junias, dies XCI. Autumnus sumit principium decimo Kalendas Septembris, dies XCIII. Hiems inchoat septimo Kalendas Decembris, dies XC; unde fiunt anni dies CCCLXV. Haec itaque secundum naturalem temporum differentiam.

6 Caeterum juxta allegoriam hiems temporalis intelligitur tribulatio, quando tempestates et turbines saeculi incumbunt. Aestas est fidei persecutio, quando doctrina perfidiae ariditate siccatur. Ver autem novitas est fidei, sive pax, quando post hiemis tribulationem tranquillitas Ecclesiae redditur, quando mensis novorum, id est, pascha agni celebratur, quando terra floribus, id est, Ecclesia sanctorum coetibus decoratur.

7 Annus itaque ambitu solis et mensium explicatur. Tempora mutationum vicibus evolvuntur. Mensis lunae incremento senioque conficitur. Hebdomada septenario dierum numero terminatur. Dies et nox recursantium luminum ac tenebrarum alternis vicibus reparantur. Hora motibus quibusdam et momentis expletur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License