Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT X. De quinque circulis. 1 In
definitione autem mundi circulos aiunt philosophi quinque, quos Graeci zonas
vocant, in quibus dividitur orbis terrae. Has Virgilius in Georgicis ostendit,
dicens: Quinque tenent coelum zonae. Sed fingamus eas in modum dexterae
nostrae, ut pollex sit circulus Arcticus, frigore inhabitabilis; secundus
circulus Therinus, temperatus habitabilis; medius circulus Isemerinus, torridus
inhabitabilis; quartus circulus Chimerinus, temperatus habitabilis; quintus circulus
Antarcticus, frigidus inhabitabilis. At quinque
aetherius zonis accingitur orbis,
Has inter, mediamque duae mortalibus aegris Sed qui
proximi sunt aestivo circulo, ipsi sunt Aethiopes nimio calore perusti.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |