Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT XI. De partibus mundi. 1 Partes
mundi quatuor sunt: ignis, aer, aqua, terra. Quarum haec est natura: ignis
tenuis, acutus et mobilis; aer mobilis, acutus et crassus; aqua crassa, obtusa
et mobilis; terra crassa, obtusa, immobilis. Quae etiam sibi ita commiscentur.
Terra quidem crassa, obtusa et immobilis, cum aquae crassitudine et obtusitate
colligatur. Deinde aqua aeri crassitudine et mobilitate conjungitur. Rursus aer
igni communione acuti et mobilis colligatur. Terra autem et ignis a se separantur,
sed a duobus mediis aqua et aere junguntur. Haec itaque ne confusa minus
intelligantur, subjecta expressi pictura.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |