Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT XXI. De lunae eclipsi. 1 Luna non
deficit, sed obumbratur, nec diminutionem sentit corporis, sed objectu
obumbrantis terrae casum patitur luminis. Hanc enim philosophi non habere lumen
proprium, sed eamdem a sole illuminari defendunt; et quia ea dimensione distat
a sole, ut per mediam terram si quid directum trajiciatur, contingere possit
solem sub terram, lunam autem supra terram; et quia usque ad lunarem circulum
umbrae terrae extenditur, ideo evenit nonnunquam ut solis radii, objiciente se
mole terrae vel umbra, ad eam non perveniant. Jam Phoebe totum fratri cum redderet orbem, 3
Figuraliter autem per lunae defectum Ecclesiae persecutiones intelliguntur
quando martyrum caedibus et effusione sanguinis, tanquam illo defectu et
obscuratione, quasi cruentam faciem luna ostendere videtur, ut a nomine
Christiano terreantur infirmi. Sed sicut ista post defectum perspicua
illustratione clarescit, adeo ut nihil detrimenti sensisse videatur, ita
Ecclesia, postquam per martyrum confessionem suum pro Christo sanguinem
fuderit, majore fidei claritate refulget, atque insigniori lumine decorata
semetipsam latius in toto orbe diffundit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |