Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT XXIII. De positione septem stellarum errantium. 1 In ambitu
quippe septem coelestium orbium, primum in inferioris sphaerae circulo luna est
constituta. Ideo proxima
terris posita, ut nocte nobis facilius lumen exhibeat. Dehinc
secundo circulo Mercurii stella collocata, soli celeritate par, sed vi quadam,
ut philosophi dicunt, contraria. Tertio circulo Luciferi circumvectio est, inde
a gentilibus Venus ita dicta, quod inter quinque stellas plus lucis habeat.
Nam, ut praediximus, quemadmodum sol et luna, ita et haec umbram facit. Frigida Saturni sese quo stella receptet. 3 Haec
autem sidera errantia appellantur, non quod ipsa errent, sed quod nos errantes
faciant; quae sidera Graece planetae dicuntur. In sole enim et luna omnibus
notitia est ortus et occasus, ideoque sol et luna directo cursu vehuntur. Ista
vero retrogradantur, vel anomala efficiuntur, id est, quando particulas addunt
et detrahunt; caeterum quando tantum detrahant, retrograda dicuntur; stationem
autem faciunt quando stant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |